Aquitanicae sunt Ambilatri, Anagnutes, 4.108.1
Pictones, Santoni liberi, Bituriges liberi cognomine Vi-
visci, Aquitani, unde nomen provinciae, Sediboviates. mox
in oppidum contributi Convenae, Begerri, Tarbelli Quat-
tuorsignani, Cocosates Sexsignani, Venami, Onobrisates, 5
Belendi, saltus Pyrenaeus infraque Monesi, Oscidates Mon-
tani, Sybillates, Camponi, Bercorcates, Pinpedunni, Lassun-
ni, Vellates, Toruates, Consoranni, Ausci, Elusates, Sotti-
ates, Oscidates Campestres, Succasse<s>, Latusates, Basaboiates,
Vassei, Sennates, Cambolectri Agessinates. Pictonibus iuncti 109.1
autem Bituriges liberi qui Cubi appellantur, dein Lemo-
vices, Arverni liberi, Vel<l>avi liberi, Gabales. rursus Nar-
bonensi provinciae contermini Ruteni, Cadurci, N<i>t<i>obroges
Tarneque amne discreti a Tolosanis Petrocori. 5
  Maria circa oram ad Rhenum septentrionalis oceanus.
inter Rhenum et Sequanam Britannicus, inter id et Pyre-
naeum Gallicus. insulae conplures Venestorum et quae
Veneticae appellantur et in Aquitanico sinu Vliaros.