A Durio Lusitania incipit. Turduli veteres,
|
4.113.1
|
Paesuri, flumen Vagia, oppidum Talabrica, oppidum et flu-
|
|
men Aeminium, oppida Conimbriga, Collippo, Eburobrittium.
|
|
excurrit deinde in altum vasto cornu promunturium, quod
|
|
aliqui Artabrum appellavere, alii Magnum, multi Olisipo-
|
5
|
nense ab oppido, terras, maria, caelum discriminans. illo
|
|
finitur Hispaniae latus et a circuitu eius incipit frons.
|
|
septentrio hinc oceanusque Gallicus, occasus illinc,
|
114.1
|
oceanus Atlanticus. promunturi excursum LX prodidere,
|
|
alii XC, ad Pyrenaeum inde non pauci <³⁰XII>³⁰ L, et ibi
|
|
gentem Artabrum, quae numquam fuit, manifesto errore.
|
|
Arrotrebas enim, quos ante Celticum diximus promuntu-
|
5
|
rium, hoc in loco posuere litteris permutatis. erratum et
|
115.1
|
in amnibus inclutis. ab Minio, quem supra diximus, CC,
|
|
ut auctor est Varro, abest Aeminius, quem alibi quidam
|
|
intellegunt et Limaeam vocant, Oblivionis antiquis dictus
|
|
multumque fabulosus, ab Durio Tagus CC interveniente
|
5
|
Munda. Tagus auriferis harenis celebratur. ab eo CLX
|
|
promunturium Sacrum e media prope Hispaniae fronte
|
|
prosilit. <³⁰XIIII>³⁰ inde ad Pyrenaeum medium colligi Varro
|
|
tradit, ad Anam vero, quo Lusitaniam a Baetica discrevi-
|
116.1
|
mus, CXXVI, a Gadibus CII additis. gentes Celtic<i> Turduli
|
|
et circa Tagum Vettones, ab Ana ad Sacrum Lusitani.
|
|
oppida a Tago memorabilia in ora Olisipo, equarum e fa-
|
|
vonio vento conceptu nobile, Salacia cognominata Vrbs
|
5
|
Imperatoria, Merobrica. promunturium Sacrum et alterum
|
|
Cuneus. oppida Ossonoba, Balsa, Myrtili<s>.
|
|