Peracto ambitu Europae reddenda consum- 4.121.1
matio est, ne quid non in expedito sit noscere volentibus.
longitudinem eius Artemidorus atque Isidorus a Tanai
Gades <³⁰LXXXVII>³⁰ XIIII prodiderunt. Polybius latitudinem
Europae ab Italia ad oceanum scripsit <³⁰XII>³⁰ L esse, etiam 5
tum incomperta magnitudine. est autem ipsius Italiae, ut 122.1
diximus, <³⁰X>³⁰ XX ad Alpes, unde Lugdunum <et> ad portum
<M>orinorum Britannicum, qua videtur mensuram agere
Polybius, <³⁰XI>³⁰ LXVIIII. sed certior mensura ac longior
ad occasum solis aestivi ostiumque Rheni per castra legio- 5
num Germaniae ab iisdem Alpibus derigitur, <³⁰XII>³⁰ XLIII.
  Hinc deinde Africa atque Asia dicentur.