Tertius sinus dividitur in geminos, duarum Syr- 5.26.1
tium vadoso ac reciproco mari diros. ad proximam, quae
minor est, a Carthagine CCC Polybius tradit, ipsam cen-
tum milium passuum aditu, trecentorum ambitu. et terra
autem siderum observatione ad eam per deserta * * * . 5
harenis perque serpentes iter est. excipiunt saltus repleti
ferarum multitudine et introrsus elephantorum solitudines,
mox deserta vasta ultraque Garamantes, ab Augilis dierum
XII itinere distantes. super illos fuere gens Psylli, super 27.1
quos lacus Lycomedis, desertis circumdatus. Augilae ipsi
medio fere spatio locantur, ab Aethiopia, quae ad occi-
dentem vergit, et a regione, quae inter duas Syrtis inter-
iacet, pari utrimque intervallo, sed litore inter duas Syr- 5
tis CCL. ibi civitas Oeensis, Cinyps fluvius ac regio,
oppida Neapolis, Taphra, Habrotonum, Leptis altera, quae
cognominatur Magna. inde Syrtis Maior, circuitu DCXXV,
aditu autem CCCXII, [inde] accolit gens Cisippadum. in 28.1
intimo sinu fuit ora Lotophagon, quos quidam <M>achroas
dixere, ad Philaenorum aras; ex harena sunt hae. ab
<i>is non procul a continente palus vasta amnem Tritonem
nomenque ab eo accipit, Pallant<i>as appellata Callimacho 5
et citra Minorem Syrtim esse dicta, multis vero inter
duas Syrtis. promunturium, quod Maiorem cludit, Borion
appellatur. ultra Cyrenaica provincia.