Insulas non ita multas complectuntur haec 5.41.1
maria. clarissima est Meninx, longitudine XXV, latitudine
XXII, ab Eratosthene Lotophagitis appellata; oppida
habet duo, Meningen ab Africae latere et altero Thoar,
ipsa a dextro Syrtis Minoris promunturio passibus MD sita. 5
ab ea C p. contra laevum Cercina cum urbe eiusdem no-
minis libera, longa XXV, lata dimidium eius, ubi plurimum,
at in extremo non plus V. huic perparva Carthaginem
versus Cercinitis ponte iungitur. ab <i>is L fere passuum 42.1
L<e>padusa, longa VI; mox Gaulo<s>, Galata, cuius terra scor-
piones, dirum animal Africae, necat. dicuntur et in Clupea
emori, cuius ex adverso Coss<y>ra cum oppido. at contra
Carthaginis sinum duae Aegimoer<o>e, Arae autem scopuli 5
verius quam insulae, inter Siciliam maxime et Sardiniam.
auctores sunt et has quondam habitatas subsedisse.