Iuxta Syria litus occupat, quondam terra- 5.66.1
rum maxuma et plurimis distincta nominibus. namque
Palaestine vocabatur qua contingit Arabas, et Iudaea et
Coele, dein Phoenice et qua recedit intus Damascena, ac
magis etiamnum meridiana Babylonia, eadem Mesopotamia 5
inter Euphraten et Tigrin quaque transit Taurum Sophene,
citra vero eam Commagene et ultra Armeniam Adiabene,
Assyria ante dicta, et ubi Ciliciam attingit Antiochia.
longitudo eius inter Ciliciam et Arabiam CCCCLXX p. est, 67.1
latitudo a Seleucia Pieria ad oppidum in Euphrate Zeugma
CLXXV. qui subtilius dividunt, circumfundi Syria Phoe-
nicen volunt et esse oram maritimam Syriae, cuius pars
sit Idumaea et Iudaea, dein Phoenicen, dein Syriam. id 5
quod praeiacet mare totum Phoenicium appellatur. ipsa
gens Phoenicum in magna gloria litterarum inventionis et
siderum navaliumque ac bellicarum artium.