Et de Euphrate hoc in loco dixisse ap- 5.83.1
tissimum fuerit. oritur in praefectura Armeniae Maioris
Caranitide, ut prodidere ex iis, qui proxime viderunt,
Domitius Corbulo, in monte Aga, Licinius Mucianus,
sub radicibus montis, quem Capoten appellant, supra Zimaram 5
XII p., initio Pyxurates nominatus. fluit Derzenen primum,
mox Anaeticam, Armeniae regiones a Cappadocia excludens.
Dascusa abest a Zimara LXXV p.; inde navigatur Sartonam 84.1
L, Melitenen Cappadociae XXIIII, Elegeam Armeniae X,
acceptis fluminibus Lyco, Arsania, Arsano. apud Elegeam
occurrit ei Taurus mons nec resistit, quamquam XII p.
latitudine praevalens. Ommam vocant inrumpentem, mox 5
ubi perfregit, Euphraten, ultra quoque saxosum et violentum.
Arabiam inde laeva, Or<r>oeon dictam regionem, trisc<h>oena 85.1
mensura, dextraque Commagenen disterminat, pontis tamen,
etiam ubi Taurum expugnat, patiens. apud Claudiopolim
Cappadociae cursum ad occasum solis agit. primo hunc
illic in pugna Taurus aufert victusque et abscisus sibimet 5
alio modo vincit ac fractum expellit in meridiem. ita
naturae dimicatio illa aequatur, hoc eunte quo vult, illo
prohibente ire qua velit. a catarractis iterum navigatur.
XL p. inde Commagenes caput Samosata.