Infra Palmyrae solitudines Telendena regio est 5.89.1
dictaeque iam Hierapolis ac Beroea et Chalcis. ultra
Palmyram quoque ex solitudinibus his aliquid obtinet
Hemesa, <i>tem Elatium, dimidio propior Petrae quam
Damascus. a Sura autem proxime est Philiscum, oppi- 5
dum Parthorum ad Euphraten. ab eo Seleuciam dierum
decem navigatio, totidemque fere Babylonem. scinditur 90.1
enim Euphrates a Zeugmate DLXXXXIIII p. circa vicum
Masicen et parte laeva in Mesopotamiam vadit, per ipsam
Seleuciam circaque eam praefluenti infusus Tigri, dexteriore
autem alveo Babylonem, quondam Chaldaeae caput, petit 5
mediamque permeans, item quam Mothrim vocant, distrahitur
in paludes. increscit autem et ipse Nili modo statis diebus,
paulum differens, ac Mesopotamiam inundat sole optinente
XX partem cancri. minui incipit in virginem e leone
transgresso, in totum vero remeat in XXVIIII parte virginis. 10