Infra Palmyrae solitudines Telendena regio est
|
5.89.1
|
dictaeque iam Hierapolis ac Beroea et Chalcis. ultra
|
|
Palmyram quoque ex solitudinibus his aliquid obtinet
|
|
Hemesa, <i>tem Elatium, dimidio propior Petrae quam
|
|
Damascus. a Sura autem proxime est Philiscum, oppi-
|
5
|
dum Parthorum ad Euphraten. ab eo Seleuciam dierum
|
|
decem navigatio, totidemque fere Babylonem. scinditur
|
90.1
|
enim Euphrates a Zeugmate DLXXXXIIII p. circa vicum
|
|
Masicen et parte laeva in Mesopotamiam vadit, per ipsam
|
|
Seleuciam circaque eam praefluenti infusus Tigri, dexteriore
|
|
autem alveo Babylonem, quondam Chaldaeae caput, petit
|
5
|
mediamque permeans, item quam Mothrim vocant, distrahitur
|
|
in paludes. increscit autem et ipse Nili modo statis diebus,
|
|
paulum differens, ac Mesopotamiam inundat sole optinente
|
|
XX partem cancri. minui incipit in virginem e leone
|
|
transgresso, in totum vero remeat in XXVIIII parte virginis.
|
10
|