Iunctum mare Lycium est gensque Lycia, unde 5.97.1
vastus sinus. Taurus mons, ab Eois veniens litoribus,
Chelidonio promunturio disterminat, inmensus ipse et in-
numerarum gentium arbiter, dextro latere septentrionalis,
ubi primum ab Indico mari exsurgit, laevo meridianus et 5
ad occasum tendens mediamque distrahens Asiam, nisi
opprimenti terras occurrerent maria. resilit ergo ad
septentriones flexusque inmensum iter quaerit, velut de
industria rerum natura subinde aequora opponente, hinc
Phoenicium, hinc Ponticum, illinc Caspium et Hyrcanium 10
contraque Maeotium lacum. torquetur itaque collisus inter 98.1
haec claustra et tamen victor flexuosus evadit usque ad
cognata Ripaeorum montium iuga, numerosis nominibus
et novis, quacumque incedit, insignis: Imaus prima parte
dictus, mox Emodus, Paropanisus, Circius, Cambades, 5
Pariades, Choatras, Oreges, Oroandes, Niphates, Taurus
atque, ubi se quoque exuperat, Caucasus, ubi brachia
emittit subinde temptanti maria similis, Sarpedon, Corace-
sius, <C>ragus, iterumque Taurus, etiam ubi dehiscit seque 99.1
populis aperit, Portarum tamen nomine unitatem sibi
vindicans, quae aliubi Armeniae, aliubi Caspiae, aliubi
Ciliciae vocantur. quin etiam confractus, effugiens quoque
maria, plurimis se gentium nominibus hinc et illinc implet, 5
a dextra Hyrcanius, Caspius, a laeva Parihedrus, Moschicus,
Amazonicus, Coraxicus, Scythicus appellatus, in universum
vero Graece Ceraunius.