In Lycia igitur a promunturio eius oppidum
|
5.100.1
|
Simena, mons Chimaera, noctibus flagrans, Hephaestium
|
|
civitas, et ipsa saepe flagrantibus iugis. oppidum Olympus
|
|
ibi fuit, nunc sunt montana Gagae, Corydalla, Rhodiopolis.
|
|
iuxta mare Limyra cum amne, in quem Arycandus influit,
|
5
|
mons Masicytus, Andria civitas, Myra, oppida Aper<l>ae et
|
|
Antiphellos, quae quondam Habesos, atque in recessu
|
|
Phellos. dein Pyrrha, item Xanthus, a mari XV, flumen-
|
|
que eodem nomine. deinde Patara, quae prius Pataros,
|
|
et in monte Sidyma, promunturium Cragus. ultra par
|
101.1
|
sinus priori; ibi Pinara et quae Lyciam finit Telmesus.
|
|
Lycia LXX quondam oppida habuit, nunc XXXVI habet.
|
|
ex his celeberrima praeter supra dicta Canas, Candyba,
|
|
ubi laudatur Eunias nemus, Podalia, Choma praefluente
|
5
|
Aedesa, Cyaneae, Ascandiandalis, Amelas, Noscopium, T<l>os,
|
|
Tel<a>nd<r>us. conprehendit in mediterraneis et Cabaliam,
|
|
cuius tres urbes Oenianda, Balbura, Bubon. a Telmeso
|
102.1
|
Asiaticum mare sive Carpathium et quae proprie vocatur
|
|
Asia. in duas eam partes Agrippa divisit: unam inclusit
|
|
ab oriente Phrygia et Lycaonia, ab occidente Aegaeo mari,
|
|
a meridie Aegyptio, a septentrione Paphlagonia; huius
|
5
|
longitudinem CCCCLXX, latitudinem CCCXX fecit. alteram
|
|
determinavit ab oriente Armenia Minore, ab occidente
|
|
Phrygia, Lycaonia, Pamphylia, a septentrione provincia
|
|
Pontica, a meridie mari Pamphylio, longam DLXXV, latam
|
|
CCCXXV.
|
10
|