Ionia, ab Iasio sinu incipiens, numerosiore amb- 5.112.1
itu litorum flectitur. in ea primus sinus Basilicus,
Posideum promunturium et oppidum, Oraculum Branchi-
darum appellatum, nunc Didymei Apollinis, a litore stadiis
XX, et inde CLXXX Miletus, Ioniae caput, Lelegeis ante 5
et Pityusa et Anactoria nominata, super LXXXX urbium
per cuncta maria genetrix nec fraudanda cive Cadmo,
qui primus prorsam orationem condere instituit. amnis 113.1
Maeander, ortus e lacu in monte Aulocrene plurimisque
adfusus oppidis et repletus fluminibus crebris, ita sinuosus
flexibus, ut saepe credatur reverti, Apamenam primum
pervagatur regionem, mox Eumeneticam ac deinde Hyrga- 5
leticos campos, postremo Cariam, placidus omnesque eos
agros fertilissimo rigans limo, ad decumum a Mileto stadium
lenis inlabitur mari. inde mons Latmus, oppida Heraclea,
montis eius cognominis Carice, M<y>uus, quod primo con-
didisse Iones narrantur Athenis profecti, Naulochum, Priene, 10
in ora, quae Troglea appellatur, G<a>esus amnis, regio
omnibus Ionibus sacra et ideo Panionia appellata; iuxta 114.1
fugitivis conditum, uti nomen indicio est, Phygela fuit et
Marathesium oppidum. supra haec Magnesia Maeandri
cognomine insignis, Thessalica Magnesia orta. abest Epheso
XV p., Trallibus eo amplius MMM. antea Thessaloche et 5
<M>androl<y>tia nominata et litori adposita Derasidas insulas
secum abstulit mari. intus et Thya<tir>a adluitur Lyco, 115.1
Pelopia aliquando et Euhippia cognominata. in ora autem
Matium, Ephesus, Amazonum opus, multis antea expetita
nominibus, Alopes, cum pugnatum apud Troiam est, mox
Ortygiae, Amorges. vocata et Smyrna est, cognomine 5
Trachia, et Haemonion et Ptelea. attollitur monte Pione,
adluitur Caystro, in Cilbianis iugis orto multosque amnes
deferente et stagnum Pegaseum, quod Phyrites amnis ex-
pellit. ab iis multitudo limi est, qua terras propagat
mediisque iam campis Syrien insulam adiecit. fons in 10
urbe Callippia et templum Dianae conplexi e diversis
regionibus duo Selenuntes. ab Epheso Matium aliud 116.1
Colophoniorum et intus ipsa Colophon, Haleso adfluente.
inde Apollinis Clarii fanum, Lebedos—fuit et Notium
oppidum—, promunturium Cyrenaeum, mons Mimas CL p.
excurrens atque in continentibus campis residens. quo in 5
loco Magnus Alexander intercidi planitiem eam iusserat
VII D p. longitudine, ut duos sinus iungeret Erythrasque
cum Mimante circumfunderet. iuxta eas fuerunt oppida 117.1
Pteleon, Helos, Dorion, nunc est Aleon fluvius, Corynaeum,
Mimantis promunturium, Clazomenae, Parthenie et Hippi,
Chyt<r>ophoria appellatae, cum insulae essent. i<usser>a<t>
Alexander idem per duo stadia continenti adnecti. 5
interiere intus Daphnus et Hermesta et Sipylum, quod
ante Tantalis vocabatur, caput Maeoniae, ubi nunc est
stagnum Sale. obiit et Archaeopolis, substituta Sipylo, et
inde illi Colpe et huic Libade. regredientibus inde abest 118.1
XII p., ab Amazone condita, restituta ab Alexandro, in
ora Zmyrna, amne Melete gaudens non procul orto. montes
Asiae nobilissimi in hoc tractu fere explicant se: Mastusia
a tergo Zmyrnae et Termetis Olympi radicibus iunctus in 5
Dracone desinit, Draco in Tmolo, Tmolus in Cadmo, ille
in Tauro. a Zmyrna Hermus amnis campos <se>cat et 119.1
nomini suo adoptat. oritur iuxta Dorylaum, Phrygiae
civitatem, multosque colligit fluvios, inter quos Phrygem,
qui nomine genti dato a Caria eam disterminat, Hyllum
et Cryon, ip<s>os Phrygiae, Mysiae, Lydiae amnibus repletos. 5
fuit in ore eius oppidum Temnos, nunc in extremo sinu
Myrmeces scopuli, oppidum Leucae in promunturio, quod
insula fuit, finisque Ioniae Phocaea. Zmyrnaeum conventum 120.1
magna pars et Aeoliae, quae mox dicetur, frequentat
praeterque Macedones Hyrcani cognominati et Magnetes a
Sipylo. verum Ephesum, alterum lumen Asiae, remotiores
conveniunt Caesarienses, Metropolitae, Cilbiani Inferiores 5
et Superiores, Mysomacedones, M<as>taurenses, Briullitae,
Hypaepeni, Dioshieritae.