Aeolis proxima est, quondam M<y>sia appellata, 5.121.1
et quae Hellesponto adiacet Troas. ibi a Phocaea Ascanius
portus. dein fuerat Larisa, sunt Cyme, Myrina quae
Sebastopolim se vocat, et intus Aeg<a>eae, Itale, Posidea,
Neon Tichos, Temnos. in ora autem Titanus amnis et 5
civitas ab eo cognominata—fuit et Grynia, nunc tantum
portus, oli<m> insula adprehensa—, oppidum Elaea et ex
M<y>sia veniens Caicus amnis, oppidum Pitane, Canaitis
amnis. intercidere Canae, Lysimachea, Atarnea, Carene, 122.1
Cisthene, Cilla, Cocylium, Thebe, Astyre, Chrysa, Palaescepsis,
Gerg<i>tha, Neandros; nunc est Perperene civitas, Heracleotes
tractus, Coryphas oppidum, amnes Grylios, Ollius, regio
Aphrodisias quae antea Politice Orgas, regio Scepsis, flumen 5
Euenum, cuius in ripis intercidere Lyrnesos, Miletos. in
hoc tractu Ide mons et in ora, quae sinum cognominavit
et conventum, Adramytteos, olim Pedasus dicta, flumina
Astron, Cormalos, Crianos, Alabastros, Hieros ex Ida; intus
mons Gargara eodemque nomine oppidum. rursus in litore 123.1
Antandros, Edonis prius vocata, dein Cimmeris, As<s>os,
eadem Apollonia—fuit et Palamedium oppidum—,
promunturium Lectum disterminans Aeolida et Troada.
fuit et Polymedia civitas, Chrysa et Larisa alia. Zminthium 5
templum durat. intus Colone intercidit. deportant Adra-
mytteum negotia Apolloniatae a Rhyndaco amne, Eresi,
Miletopolitae, Poemaneni, Macedones Asculacae, Polichnaei,
Pionitae, Cilices Mandacandeni, Mysi Abretteni et Hellespontii
appellati et alii ignobiles. 10