Troadis primus locus Hamaxitus, dein Cebrenia 5.124.1
ipsaque Troas, Antigonia dicta, nunc Alexandria colonia
Romana, oppidum Nee, Scamander amnis navigabilis et in
promunturio quondam Sigeum oppidum; dein portus
Achaeorum, in quem influit Xanthus Simoenti iunctus 5
stagnumque prius faciens Palaescamander; ceteri Homero
celebrati, Rhesus, Heptaporus, Caresus, Rhodius, vestigia
non habent. Granicus diverso tractu in Propontida fluit.
est tamen, <u>t prius, Scamandria civitas parva ac MM D p.
remotum a portu Ilium immune, unde omnis rerum claritas. 10
extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardanio et 125.1
Arisbe oppidis habitata. fuit et Achilleon oppidum, iuxta
tumulum Achillis conditum a Mytilenaeis et mox Atheniensibus,
ubi classis eius steterat in Sigeo. fuit et Aeantion, a
Rhodiis conditum in altero cornu, Aiace ibi sepulto XXX 5
stadiorum intervallo a Sigeo, et ipso in statione classis
suae. supra Aeolida et partem Troadis in mediterraneo
est quae vocatur Teuthrania, quam Mysi antiquitus tenuere.
ibi Caicus amnis iam dictus oritur. gens ampla per se,
etiam cum totum Mysia appellaretur. in ea Pioniae, Andera, 126.1
Idale, Stabulum, Conisium, Teium, Balce, Tiare, Teuthranie,
Sarnaca, Haliserne, Lycide, Parthenium, Cambre, Oxyopum,
Lygdamum, Apollonia longeque clarissimum Asiae Pergamum,
quod intermeat Selinus, praefluit Cetius profusus Pindaso 5
monte. abest haud procul Elaea, quam in litore diximus.
Pergamena vocatur eius tractus iurisdictio. ad eam con-
veniunt Thyatireni, Mossyni, Mygdones, Bregmeni, Hieroco-
metae, Perpereni, Tiareni, Hierolophienses, Hermocapelitae,
Attalenses, Panteenses, Apollonidienses aliaeque inhonorae 10
civitates. a Rhoeteo Dardanium oppidum parvum abest 127.1
stadia LXX. inde XVIII promunturium Trapeza, unde
primum concitat se Hellespontus.
  Ex Asia interisse gentes tradit Eratosthenes Soly-
morum, Lelegum, Bebrycum, Colycantiorum, Tripsedorum, 5
Isidorus Arieneos et Capreatas, ubi sit Apamea condita
a Seleuco rege inter Ciliciam, Cappadociam, Cataoniam,
Armeniam, et quoniam ferocissimas gentes domuisset, initio
Dameam vocatam.