Par claritate ab ea distat XCIIII cum oppido 5.136.1
Chios libera, quam Aethaliam Ephorus prisco nomine
appellat, Metrodorus et Cleobulus Chiam a Chione
nympha, aliqui a nive, et Macrim et Pityusam. montem
habet Pelinnaeum, marmor Chium. circuitu CXXV colligit, 5
ut veteres tradidere, Isidorus VIIII adicit. posita est
inter Samum et Lesbum, ex adverso maxime Erythrarum.
finitimae sunt Tellusa, quam alii Daphnusam scribunt, 137.1
Oenusa, Ela<ph>i<ti>s, Euryanassa, Arginusa cum oppido. iam
hae circa Ephesum et quae Pisistrati vocantur Anthinae,
Myonnesos, D<ia>r<rh>eusa—in utraque oppida intercidere—,
Po<r>oselene cum oppido, Cerciae, Halone, Commone, Illetia, 5
Lepria, <A>ethre, Sph<a>eria, Procusae, Bolbulae, Pheate,
Priapos, Syce, Melane, Aenare, Sidusa, Pele, Dr<y>musa,
Anhydros, Scopelos, Sycusa, Marathusa, Psile, Perirrheusa
multaeque ignobiles. clara vero in alto Teos cum oppido, 138.1
a Chio LXXII D, tantundem ab Erythris. iuxta Zmyrnam
sunt Peristerides, Carteria, Alopece, Elaeusa, Bacchina,
Pystira, C<r>ommy<o>nesos, Megale, ante Troada Ascaniae,
Plateae tres, dein Lamiae, Plitaniae duae, Plate, Scopelos, 5
Getone, Arthedon, Coele, Lagusae, Didymae.