Simul dicendum videtur et de Galatia, quae 5.146.1
superposita agros maiore ex parte Phrygiae tenet caputque
quondam eius Gordium. qui partem eam insedere Gallorum
Tolostob<o>gi et Voturi et Ambitouti vocantur; qui Maeoniae
et Paphlagoniae regionem, Trogmi. praetenditur Cappadocia 5
a septentrione et solis ortu, cuius uberrimam partem
occupavere Tectosages. ac toto <tr>actu gentes quidem hae,
populi vero ac tetrarchiae omnes numero CXCV. oppida
Tectosagum Ancyra, Trogmorum Tavium, To<l>ostobo<g>iorum
Pisinuus. praeter hos celebres A<t>talenses, A<r>assenses, 147.1
Comenses, Di<ct>ienses, Hierorenses, Lystreni, Neapolitani,
Oeandenses, Seleucenses, Sebasteni, Timoniacenses, Theba-
seni. attingit Galatia et Pamphyliae Cabaliam et Milyas
qui circa Barim sunt et Cyllanicum et Oro<a>n<d>icum Pisidiae 5
tractum, item Lycaoniae partem Obizenen. flumina sunt
in ea praeter iam dicta Saggarium et Gallus, a quo nomen
traxere Matris deum sacerdotes.