Ergo a faucibus Bospori est amnis Rebas, quem 6.4.1
aliqui Rhesum dixerunt. dein Syris, portus Calpas, Sangaris
fluvius ex inclutis. oritur in Phrygia, accipit vastos amnes,
inter quos Tembrogium et Gallum, idem Sagiarius pleris-
que dictus, Coralius, a quo incipiunt Mariandyni, sinus 5
oppidumque Heraclea, L<y>co flumini adpositum—abest
a Ponti ore CC—, portus Acone, veneno aconito dirus,
specus Acherusia, flumina Paedopides, Callic<h>orum, Sonautes,
oppidum Tium, ab Heraclea XXXVIII p., fluvius Billis.
ultra quem gens Paphlagonia, quam P<y>laem<e>niam 5.1
aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatia, oppidum Mastya
Milesiorum, dein Cromna, quo loco Enetos adicit Nepos
Cornelius, a quibus in Italia ortos cognomines eorum
Venetos cre<di> de<be>re putat, Sesamon oppidum, quod nunc 5
Amastris, mons C<y>torus, a Tio LXIII p., oppida Cimolis,
Stephane, amnis Parthenius. promunturium C<a>rambis 6.1
vasto excursu abest a Ponti ostio CCCXXV <au>t, ut aliis
placuit, CCCL, tantundem a Cimmerio aut, ut aliqui
maluere, CCCXII D. fuit et oppidum eodem nomine et
aliud inde Armine, nunc est colonia Sinope, a Cytoro 5
CLXIIII, flumen Varecum, gens Cappadocum, oppidum
Caturia <G>azelum, amnis Hal<y>s, a radicibus Tauri per
Cataoniam Cappadociamque decurrens, oppida Gangre,
Carusa, Amisum <l>iberum, <a> Sinope CXXX, eiusdemque 7.1
nominis sinus tanti recessus, ut Asiam paene insulam
faciat, CC <h>aut amplius per continentem ad Issicum
Ciliciae sinum. quo in omni tractu proditur tres tantum
gentes Graecas iure dici, Doricam, Ionicam, Aeolicam, 5
ceteras barbarorum esse. Amiso iunctum fuit oppidum
Eupatoria, a Mithridate conditum; victo eo utrumque
Pompeiopolis appellatum est.