<Cyr>us oritur in Heniochis montibus, quos alii 6.26.1
Coraxicos vocavere, Araxos eodem monte quo Euphrates,
VI p. intervallo, auctusque amne Vsi et ipse, ut plures
existimavere, Cyro defertur in Caspium mare. oppida
celebrantur in Minore Caesarea, <A>za, Nicopolis, in Maiore 5
Arsamo<sa>ta Euphrati proximum, Tigri <C>ar<c>athiocerta, in
excelso autem Tigranocerta, at in campis iuxta Araxen
Artaxata. universae magnitudinem Aufidius quinquagiens 27.1
centena milia prodidit, Claudius Caesar longitudinem
a Dascusa ad confinium Caspii maris <³⁰XIII>³⁰ p., latitudinem
dimidium eius Tigranocerta ad Hiberiam. dividitur, quod
certum est, in praefecturas, quas strategias vocant, quas- 5
dam ex his vel singula regna quondam, barbaris nominibus
CXX. claudunt eam montes ab oriente, sed non statim
Cerauni nec Adiabene regio. quod interest spatii, Cepheni 28.1
tenent; ab his iuga ultra Adiaben<i> tenent, per convalles
autem proximi Armeniae sunt Menobardi et Moscheni.
Adiabenen Tigris et montes invii cingunt. ab laeva eius
regio Medorum est ad prospectum Caspii maris. ex 5
oceano hoc, ut suo loco dicemus, infunditur, totumque
Caucasis montibus cingitur. incolae per confinium Arme-
niae nunc dicentur.