Nunc omnibus quae sunt Asiae interiora 6.33.1
dictis Ripaeos montes transcendat animus extraque litore
oceani incedat. tribus hic partibus caeli adluens Asiam
Scythicus a septentrione, ab oriente Eous, a meridie In-
dicus vocatur varieque per sinus et a<c>cola<rum> conplura 5
nomina dividitur. verum Asiae quoque magna portio ad-
posita septentrioni iniuria sideris rigens vastas solitudines
habet. ab extremo aquilone ad initium orientis aestivi 34.1
Scythae sunt. extra eos ultraque aquilonis initia Hyper-
boreos aliqui posuere, pluribus in Europa dictos. primum
inde noscitur promunturium C<e>lticae Lytharmis, fluvius
Carambucis, ubi lassata cum siderum vi Ripaeorum mon- 5
tium deficiunt iuga, ibique Arimphaeos quosdam accepimus,
haut dissimilem Hyperboreis gentem. sedes illis nemora, 35.1
alimenta bacae, capillus iuxta feminis virisque in probro
existimatus, ritus clementes. itaque sacros haberi narrant
inviolatosque esse etiam feris accolarum populis, nec ipsos
modo, sed illos quoque qui ad eos profugerint. ultra eos 5
plane iam Scythae, Cimmerii, Cis<s>i, Ant<h>i, Georgi et Ama-
zonum gens, haec usque ad Caspium et Hyrcanium mare.