| Ecbatana, caput Mediae, Seleucus rex con- | 6.43.1 |
| didit, a Seleucia Magna DCCL p., a Portis vero Caspiis | |
| XX. reliqua Medorum oppida Phisganzaga, Apamea, Rhagiane | |
| cognominata. causa Portarum nominis eadem quae supra, | |
| interruptis angusto transitu iugis ita ut vix singula meent | 5 |
| plaustra, longitudine VIII p., toto opere manu facto. dextra | |
| laevaque ambustis similes inpendent scopuli sitiente tractu | |
| per XXVIII p. angustias impedit corrivatus salis e cautibus | |
| liquor atque eadem emissus; praeterea serpentium multitudo | |
| nisi hieme transitum non sinit. | 10 |