Sed unde plane constent gentes, Hemodi montes 6.56.1
adsurgunt Indorumque gens incipit, non Eo<o> tantum
mari adiacens, verum et meridiano quod Indicum appel-
lavimus. quae pars orienti <e>s<t> adversa, recto praetenditur
spatio ad flexum et initio Indici maris <³⁰XVIII>³⁰ LXXV colligit, 5
deinde qua<e> se flexit in meridiem, <³⁰XXIIII>³⁰ LXXV, ut
Eratosthenes tradit, usque ad Indum amnem, qui est
ab occidente finis Indiae. conplures autem totam eius 57.1
longitudinem XL dierum noctiumque velifico navium cursu
determinavere et a septentrione ad meridiem <³⁰XXVIII>³⁰ L,
Agrippa longitudinis <³⁰XXXIII>³⁰, latitudinis <³⁰XIII>³⁰ prodidit.
Posidonius ab aestivo solis ortu ad hibernum exortum 5
metatus est eam, adversam Galliam statuens, quam <ab> occi-
dente aestivo ad occidentem hibernum metabatur, totam a
favonio; itaque adversum eius venti adflatu<m> iuvar<e> Indiam
salubremque fieri haut dubia ratione docuit. alia illi caeli 58.1
facies, alii siderum ortus; binae aestates in anno, binae
messes, media inter illas hieme etesiarum flatu<s>, nostra vero
bruma lenes ibi aurae, mare navigabile. gentes ei urbes-
que innumerae, si quis omnes persequi velit. etenim 5
patefacta est non modo Alexandri Magni armis regumque
qui successere e<i>, circumvectis etiam in Hyrcanium mare
et Caspium Seleuco et Antiocho praefectoque classis eorum
Patrocle, verum et aliis auctoribus Graecis, qui cum
regibus Indicis morati, sicut Megasthenes et Dionysius 10
a Philadelpho missus, ex ea causa vires quoque gentium
prodidere. non tamen est diligentiae locus: adeo diversa 59.1
et incredibilia traduntur. Alexandri Magni comites
in eo tractu Indiae, quem is subegerit, scripserunt V
oppidorum fuisse, nullum Co<o> minus, gentium VIIII, Indiam-
que tertiam partem esse terrarum omnium, multitudinem 5
populorum innumeram, probabili sane ratione: Indi enim
gentium prope soli numquam migravere finibus suis.
colliguntur a Libero Patre ad Alexandrum Magnum reges
eorum CLIII annis VI CCCCLI; adiciunt et menses III.
amnium mira vastitas; proditur Alexandrum nullo die 60.1
minus stadia DC navigasse Indo nec potuisse ante menses
V enavigare adiectis paucis diebus, et tamen minorem
Gange esse constat. Seneca, etiam apud nos temptata
Indiae commentatione, LX amnes eius prodidit, gentes 5
duodeviginti centumque. par labos sit montes enumerare.
iunguntur inter se Imavus, Hemodus, Paropanisus, Caucasus,
a quibus tota decurrit in planitiem inmensam et Aegypto
similem.