Hinc deinde accolunt Indum, adverso eo sca<n>dente
|
6.77.1
|
demonstratione, Mathoae, Bolingae, Gallitalutae, Dimuri,
|
|
Megari, Ardabae, Mesae, Abis<a>ri, Silae; mox deserta in
|
|
CCL, quibus exuperatis Organagae, Abortae, Brasuertae, et
|
|
ab his solitudines prioribus pares. dein Sorofages, Arbae,
|
5
|
Marogomatrae, Vmbritae Ceaeque, quorum XII nationes
|
|
singulisque binae urbes, Asini, trium urb<iu>m incolae;
|
|
caput eorum Bucephala, Alexandri regis equo, cui fuerat
|
|
hoc nomen, ibi sepulto conditum. montani super hos
|
78.1
|
Caucaso subiecti Sosaeadae, Sondrae transgressisque Indum
|
|
et cum eo decurrentibus Samarabiae, Sambraceni, Bisam-
|
|
britae, Orsi, Andiseni, Taxilae cum urbe celebri. iam
|
|
in plana demisso tractu, cui universo nomen Amendae,
|
5
|
populi quattuor, Peucolitae, Arsagalitae, Geretae, Assoi.
|
|
etenim plerique ab occidente non Indo amne determinant,
|
|
sed adiciunt quattuor satrapias, Gedrosos, Arachotas, Arios,
|
|
Paropanisidas, ultimo fine Cophete fluvio, quae omnia
|
|
Ariorum esse aliis placet. nec non et Nysam urbem
|
79.1
|
plerique Indiae adscribunt montemque Merum, Libero Patri
|
|
sacrum, unde origo fabulae, Iovis femine editum; item
|
|
Aspaganos gentem, vitis et lauri et buxi pomorumque
|
|
omnium in Graecia nascentium fertilem. quae memoranda
|
5
|
ac prope fabulosa de fertilitate terrae et genere frugum
|
|
arborumque aut ferarum ac volucrum et aliorum animalium
|
|
traduntur, suis quaeque locis in reliqua parte operis
|
|
commemorabuntur, quattuor satrapiae mox paulo, ad
|
|
Taprobane<n> insulam festinante animo.
|
10
|