Hinc deinde accolunt Indum, adverso eo sca<n>dente 6.77.1
demonstratione, Mathoae, Bolingae, Gallitalutae, Dimuri,
Megari, Ardabae, Mesae, Abis<a>ri, Silae; mox deserta in
CCL, quibus exuperatis Organagae, Abortae, Brasuertae, et
ab his solitudines prioribus pares. dein Sorofages, Arbae, 5
Marogomatrae, Vmbritae Ceaeque, quorum XII nationes
singulisque binae urbes, Asini, trium urb<iu>m incolae;
caput eorum Bucephala, Alexandri regis equo, cui fuerat
hoc nomen, ibi sepulto conditum. montani super hos 78.1
Caucaso subiecti Sosaeadae, Sondrae transgressisque Indum
et cum eo decurrentibus Samarabiae, Sambraceni, Bisam-
britae, Orsi, Andiseni, Taxilae cum urbe celebri. iam
in plana demisso tractu, cui universo nomen Amendae, 5
populi quattuor, Peucolitae, Arsagalitae, Geretae, Assoi.
etenim plerique ab occidente non Indo amne determinant,
sed adiciunt quattuor satrapias, Gedrosos, Arachotas, Arios,
Paropanisidas, ultimo fine Cophete fluvio, quae omnia
Ariorum esse aliis placet. nec non et Nysam urbem 79.1
plerique Indiae adscribunt montemque Merum, Libero Patri
sacrum, unde origo fabulae, Iovis femine editum; item
Aspaganos gentem, vitis et lauri et buxi pomorumque
omnium in Graecia nascentium fertilem. quae memoranda 5
ac prope fabulosa de fertilitate terrae et genere frugum
arborumque aut ferarum ac volucrum et aliorum animalium
traduntur, suis quaeque locis in reliqua parte operis
commemorabuntur, quattuor satrapiae mox paulo, ad
Taprobane<n> insulam festinante animo. 10