Hactenus a priscis memorata. nobis diligent<io>r 6.84.1
notitia Claudi principatu contigit legatis etiam ex ea insula
advectis. id accidit hoc modo. Anni Plocami, qui maris
Rubri vectigal a fisco redemerat, libertus circa Arabiam
navigans aquilonibus raptus praeter Carmaniam, XV die 5
Hippuros portum eius invectus, hospitali regis clementia
sex mensum tempore inbutus adloquio percunctanti postea
narravit Romanos et Caesarem. mirum in modum in 85.1
auditis iustitiam ille suspexit, quod pari pondere denarii
essent in captiva pecunia, cum diversae imagines indicarent
a pluribus factos, et hoc maxime sollicitatus ad amicitiam
legatos quattuor misit principe eorum Rachia. ex <i>is 5
cognitum, D esse oppida, portum contra meridiem ad-
positum oppido Palaesimundo, omnium ibi clarissimo ac
regio, CC plebis. stagnum intus Megisba CCCLXXV p. 86.1
ambitu, insulas pabuli tantum fertiles conplexum; ex eo
duos amnes erumpere, Palaesimundum iuxta oppidum
eiusdem nominis influentem in portum tribus alveis,
quinque stadiorum artissimo, XV amplissimo, alterum ad 5
septentriones Indiamque versum, Cydara nomine. proximum
esse Indiae promunturium quod vocetur Coliacum, quadridui
navigatione, medio in cursu Solis insula occurrente. mare 87.1
i<d> colore perviridi, praeterea fruticosum arboribus, iubas
earum gubernaculis deterentibus. septentriones vergiliasque
apud nos veluti in novo caelo mirabantur, ne lunam
quidem apud ipsos nisi ab octava in XVI supra terram 5
aspici fatentes; Canopum lucere noctibus, sidus ingens et
clarum. sed maxime mirum iis erat umbras suas in
nostrum caelum cadere, non in suum, solemque a laeva
oriri et in dexteram occidere potius quam e diverso.
iidem narravere latus insulae quod praetenderetur Indiae 88.1
X stadiorum esse ab oriente hiberno; ultra montes Hemodos
Seras quoque ab ipsis aspici, notos etiam commercio;
patrem Rachiae commeasse eo; advenis ibi feras occursare,
ipsos vero excedere hominum magnitudinem, rutilis comis, 5
caeruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguae.
cetera eadem quae nostri negotiatores: fluminis ulteriore
ripa merces positas iuxta venalia tolli ab iis, si placeat
permutatio, non aliter odio iustiore luxuriae quam si
perducta mens illuc usque cogitet, quid et quo petatur 10
et quare. sed ne Taprobane quidem, quamvis extra 89.1
orbem a natura relegata, nostris vitiis caret. aurum
argentumque et ibi in pretio; marmor testudini simile,
margaritae gemmaeque in honore; multo praestantior est
totus luxuriae nostrae cumulus. ipsorum opes maiores 5
esse dicebant, sed apud nos opulentiae maiorem usum.
servum nemini, non in diem aut interdiu somnum, aedificia
modice ab humo exstantia, annonam numquam augeri,
non fora litesve esse, coli Herculem, eligi regem a populo
senecta clementiaque, liberos non habentem, et, si postea 10
gignat, abdicari, ne fiat hereditarium regnum. rectores ei 90.1
a populo XXX dari, nec nisi plurium sententia quemquam
capitis damnari; sic quoque appellationem esse ad populum
et LXX iudices dari: si liberent ii reum, amplius XXX
iis nullam esse dignationem, gravissimo probro. regi 5
cultum Liberi Patris, ceteris Arabum. regem, si quid 91.1
delinquat, morte multari, nullo interemente, aversantibus
cunctis et commercia etiam sermonis negantibus. festa
venatione absumi; gratissimam eam tigribus elephantisque
constare. agros diligenter coli, vitis usum non esse, 5
pomis abundare. esse et in piscatu voluptatem, testudinum
maxime, quarum superficie familias habitantium contegi:
tanta reperiri magnitudine. vitam hominum centum annis
modicam.