Haec conperta de Taprobane. quattuor satrapiae, 6.92.1
quas in hunc locum distulimus, ita se habent. a
proximis Indo gentibus montana. Capisene habuit Capisam
urbem, quam diruit Cyrus. Arachosia cum flumine et
oppido eiusdem nominis, quod quidam Cu<f>im dixere, a 5
Samiramide conditum. amnis Erymandus, praefluens Para-
besten Arachosiorum. proximos his a meridie ad partem
Arachotarum faciunt Dexendrusos, a septentrione Paro-
panisidas, Cartana oppidum sub Caucaso, quod postea
Tetragonis dictum. haec regio est ex adverso Bactria<e>, 10
<Ari>orum deinde cuius oppidum Alexandria, a conditore
dictum, Sydraci, Dangalae, Parapinae, Cataces, Mazi; ad
Caucasum Cadrusi, oppidum ab Alexandro conditum. infra 93.1
haec omnia <plani>ora. ab Indo Ariana regio, ambusta
fervoribus desertisque circumdata, multa tamen interfusa
opacitate cultores congregat circa duos maxime fluvios,
Tonberon et Arosapen. oppidum Artacoana, <A>rius amnis, 5
qui praefluit Alexandriam ab Alexandro conditam. patet
oppidum stadia XXX multoque pulchrius sicut antiquius
Artacabene, iterum ab Antiocho munitum, stadia quinqua-
ginta. Dorsigi gens; amnes Pharnacotis, Ophradus; Pro- 94.1
p<h>thasia, oppidum Zarasparum, Drangae, <Eu>ergetae, Zarangae,
Gedrusi, oppida Peucolis, Lyphorta, Methorcum; deserta;
amnis Manain, Acutri gens, flumen Eorum, gens Orbi,
flumen navigabile Pomanus Pand<a>rum finibus, item Cabirus 5
Suarorum, ostio portuosum, oppidum Condigramma, flumen
Cophes. influunt in eum navigabilia Saddaros, Parospus,
Sodamus. Arianae partem esse Daritim aliqui volunt 95.1
mensuramque produnt utriusque longitudinem <³⁰XVIII>³⁰, lati-
tudinem dimidio minorem quam Indiae. alii Gedrusos et
Sires posuere per CXXXVIII p., mox Ic<h>thyophagos Oritas
propria, non Indorum, lingua loquentes per CC p. Ic<h>- 5
thyophagos omnes Alexander vetuit piscibus vivere. deinde
posuere Arbiorum gentem per CC p. ultra deserta; dein
Carmania ac Persis atque Arabia.