Sed priusquam generatim haec persequamur, 6.96.1
indicari convenit quae prodidit Onesicritus classe Alexandri
circumvectus in mediterranea Persidis ex India, enarrata
proxime a Iuba, deinde eam navigationem, quae his annis
comperta servatur hodie. 5
  Onesicriti et Nearchi navigatio nec nomina <omnia>
habet mansionum nec spatia, primumque X<y>l<i>nepolis ab
Alexandro condita, unde ceperunt exordium, iuxta quod
flumen aut ubi fuerit non satis explanatur. haec tamen 97.1
digna memoratu produntur ab <i>is; oppidum a Nearcho
conditum in navigatione et flumen Arbium navium capax;
contra insula, distans LXX stadiis, Alexandria condita a
Leonnato iussu Alexandri in finibus gentis, Argeruus portu 5
salubri, flumen Tonberum navigabile, circa quod Pa<s>irae;
deinde Ic<h>thyophagi tam longo tractu, ut XXX dierum
spatio praenavigaverint; insula quae Solis appellatur et
eadem Nympharum Cubile, rubens, in qua nullum non
animal absumitur incertis causis; Ori gens, flumen Car- 98.1
maniae Hyctanis, portuosum et auro fertile. ab eo primum
septentriones apparuisse adnotavere, arcturum neque omnibus
cerni noctibus nec totis umquam. Achaemenidas usque
illo tenuisse. aeris et ferri metalla et arrenici a<c> mini 5
exerceri. inde promunturium Carmaniae est, ex quo in
adversa<m> ora<m> ad gentem Arabiae Macas traiectus distat
L p.; insulae tres, quarum Orac<t>a tantum habitatur aquosa,
a continente XXV p., insulae quattuor iam in sinu ante
Persida—circa has hydri marini vicenum cubitorum ad- 10
natantes terruere classem—, insula Athotadrus, item 99.1
Gauratae, in quibus Gyani gens; flumen Hyperis in medio
sinu Persico, onerariarum navium capax, flumen Sitioganus,
quo Pasargadas septimo die navigatur, flumen navigabile
Phristimus, insula sine nomine, flumen Granis modicarum 5
navium—per Susianen fluit, dextra eius accolunt Dexi
montani, qui bitumen perficiunt—, flumen Zarotis, ostio
difficili nisi peritis, insulae duae parvae; inde vadosa
navigatio, palustri similis, per euripos tamen quosdam
peragitur; ostium Euphratis, lacus quem faciunt Eulaeus 100.1
et Tigris iuxta Characen, inde Tigri Susa. festos dies ibi
agentem Alexandrum invenerunt septimo mense post quam
digressus ab iis fuerat Patalis, tertio navigationis. sic
Alexandri classis navigavit; postea ab Syagro Arabiae 5
promunturio Patalen favonio, quem hip<p>alum ibi vocant,
peti certissimum videbatur, <³⁰XIII>³⁰ XXXII p. aestimatione.