Euphrate navigari Babylonem e Persico mari CCCCXII p.
|
6.124.1
|
tradunt Nearchus et Onesicritus; qui vero postea
|
|
scripsere, ad Seleuciam CCCCXL; Iuba a Bab<y>lone C<h>a-
|
|
racen CLXXV D. fluere aliqui ultra Babylona continuo
|
|
alveo, prius quam distrahitur ad rigua, LXXXVII, universo
|
5
|
autem cursu <³⁰XII>³⁰ p. inconstantiam mensurae diversitas
|
|
auctorum facit, cum Persae quoque schoenos et parasangas
|
|
alii alia mensura determinent. ubi des<i>it alveo munire,
|
125.1
|
ad confinium Characis accedente tractu, statim infestant
|
|
Attali latrones, Arabum gens, ultra quos Scenitae, ambitu
|
|
vero Euphratis Nomades Arabiae usque ad deserta Syriae,
|
|
unde in meridiem flecti eum diximus, solitudines Palmy-
|
5
|
renas relinquentem. Seleucia abest a capite Mesopotamiae
|
126.1
|
Euphrate navigantibus <³⁰XI>³⁰ XXV p., a mari Rubro, si Tigri
|
|
navigetur, CCCXX, a Zeugmate DCCXXIIII, Zeugma ab
|
|
Seleucia Syriae ad nostrum litus C<L>XX<V>. haec est ibi
|
|
latitudo terrarum inter duo maria, Parthici vero regni
|
5
|
DCCCCXLIIII.
|
|
Est etiamnum oppidum Mesopotamiae in ripa
|
|
Tigris circa confluentes, quod vocant Digbam. sed
|
127.1
|
et de Tigri ipso dixisse conveniat.
|
|
Oritur in regione Armeniae Maioris, fonte conspicuo
|
|
in planitie. loco nomen Elegosine est; ipsi qua tardior
|
|
fluit Diglito; unde concitatur, a celeritate Tigris incipit
|
5
|
vocari: ita appellant Medi sagittam. influit in lacum
|
|
Aretissam, omnia inlata pondera sustinentem et nitrum
|
|
nebulis exhalantem. unum genus ei piscium est, idque
|
|
transcurrentis non miscetur alveo, sicut neque e Tigri
|
|
pisces in lacum transnatant. fertur autem et cursu et
|
128.1
|
colore dissimilis transvectusque occurrente Tauro monte
|
|
in specum mergitur subterque lapsus a latere altero eius
|
|
erumpit. locus vocatur Zoaranda; eundem esse manifestum,
|
|
quod demersa perfert. alterum deinde transit lacum, qui
|
5
|
Th<o>spites appellatur, rursusque in cuniculos mergitur, post
|
|
XXII p. circa Nymphaeum redditur. tam vicinum Arsaniae
|
|
fluere eum in regione Ar<r>hene Claudius Caesar auctor
|
|
est, ut, cum intumuere, confluant nec tamen misceantur
|
|
leviorque Arsanias innatet MMMM ferme spatio, mox divisus
|
10
|
in Euphraten mergatur. Tigris autem, ex Armenia acceptis
|
129.1
|
fluminibus claris Parthenia ac Nicephorione, Arabas Or<r>oeos
|
|
Adiabenosque disterminans et quam diximus Mesopotamiam
|
|
faciens, lustratis montibus <G>ord<y>aeorum circa Apameam
|
|
Mesenes oppidum, citra Seleuciam Babyloniam CXXV p.
|
5
|
divisus in alveos duos, altero meridiem ac Seleuciam petit
|
|
Mesenen perfundens, altero ad septentrionem flexus eiusdem
|
|
gentis tergo campos Cauchas secat. ubi remeavere aquae,
|
|
Pasitigris appellatur, postea recipit ex Media Choaspen
|
130.1
|
atque, ut diximus, inter Seleuciam et Ctesiphontem vectus
|
|
in lacus Chaldaicos se fundit eosque LXII p. amplitudine
|
|
implet; mox vasto alveo profusus dextra Characis oppidi
|
|
infertur mari Persico X p. ore. inter duorum amnium
|
5
|
ostia XXV p. fuere, ut alii tradunt, VII, utroque navigabili.
|
|
sed longo tempore Euphraten praeclusere Orcheni et accolae
|
|
agros rigantes, nec nisi per Tigrim defertur in mare.
|
|