Arabia, gentium nulli postferenda amplitu- 6.142.1
dine, longissime a monte Amano e regione Ciliciae Comma-
genesque descendit, ut diximus, multis gentibus eorum
deductis illo a Tigrane Magno, sponte vero ad mare
nostrum litusque Aegyptium, ut docuimus, nec non et in 5
media Syriae ad Libanum montem penetrantibus Nubaeis,
quibus iunguntur Ramisi, dein Teranei, dein Patami. ipsa 143.1
vero paeninsula Arabia, inter duo maria Rubrum Persi-
cumque procurrens, quodam naturae artificio ad similitu-
dinem atque magnitudinem Italiae mari circumfusa, in
eandem etiam caeli partem nulla differentia spectat, haec 5
quoque in illo situ felix. popul<o>s eius a nostro mari
usque ad Palmyrenae solitudines diximus: reliqua nunc
inde peragemus.
  Nomadas infestatoresque Chaldaeorum Scenitae, ut
diximus, cludunt, et ipsi vagi, sed a tabernaculis cogno- 10
minati, quae ciliciis metantur ubi libuit. deinde Nabataei 144.1
oppidum incolunt, Petram nomine, in convalle paulo minus
II p. amplitudinis, circumdatum montibus inaccessis, amne
interfluente. abest ab Gaza oppido litoris nostri DC, a
sinu Persico CXXXV. h<u>c convenit utrumque bivium, 5
eorum qui ex Syria Palmyram petiere et eorum qui a
Gaza venerunt. a Petra incoluere Omani ad Characen 145.1
usque, oppidis quondam claris ab Samiramide conditis
Abaesamide et Soractia; nunc sunt solitudines. deinde
est oppidum quod Characenorum regi paret in Pasitigris
ripa, Forat nomine, in quod a Petra conveniunt, Chara- 5
cenque inde XII p. secundo aestu navigant, e Parthico
autem regno navigantibus vicus Teredon. infra confluentem
Euphratis et Tigris laeva fluminis Chaldaei optinent, dextra
Nomades Scenitae. quidam et alia duo oppida longis 146.1
intervallis Tigri praenavigari tradunt, Barbatiam, mox
Dumatham, quod abesse a Petra dierum X navigatione.
nostri negotiatores dicunt Characenorum regi parere et
Apameam, sitam ubi restagnatio Euphratis cum Tigri con- 5
fluat; itaque molientes incursionem Parthos operibus obiectis
inundatione arceri.