Nunc a Charace dicemus oram, Epiphani primum 6.147.1
exquisitam. locus ubi Euphratis ostium fuit, flumen
Salsum, promunturium Caldone, voragini similius quam
mari <aestuarium> per L orae, flumen Achenum, deserta C p.
usque ad insulam <Ic>arum, sinus Capeus, quem accolunt 5
Gaulopes et Gattaei, sinus Gerrhaicus, oppidum Gerr<h>a,
V p. amplitudine; turres habet ex salis quadratis molibus.
a litore L regio Attene, ex adverso Tylos insula, totidem 148.1
milibus a litore, plurimis margaritis celeberrima cum
oppido eiusdem nominis, iuxtaque altera minor, a pro-
munturio eius XII D p. ultra magnas aspici insulas tra-
dunt, ad quas non sit perventum; huius ambitum CXII D p., 5
a Perside longius abesse, adiri uno alveo angusto. insula
Ascliae, gentes Nochaeti, Zurazi, Borgodi, Catharraei,
Nomades, flumen Cynos. ultra navigationem inconpertam 149.1
ab eo latere propter scopulos tradit Iuba praetermissa
mentione oppidi Omanorum Batrasavaves et Omanae, quod
priores celebre<m> portum Carmaniae fecere, item Homnae
et Attanae, quae nunc oppida maxime celebrari a Persico 5
mari nostri negotiatores dicunt. a flumine Canis, ut Iuba,
mons adusto similis, gentes Epimaranitae, mox Ic<h>thyo-
phagi, insula deserta, gentes Bathymi * * * Eblythaei 150.1
montes, insula Omoemus, portus Mochorbae, insulae Etaxalos,
Inchobriche, gens Cadaei, insulae sine nominibus multae,
celebres vero Isura, Rhinnea et proxima, in qua scriptae
sunt stelae lapideae litteris incognitis, Coboea portus, 5
Bragae insulae desertae, gens Taludaei, Dabanegoris regio,
mons Orsa cum portu, sinus Duatas, insulae multae, mons
Tricoryphos, regio Chardaleon, insulae Solanades, Cachina,
item Ic<h>thyophagorum. dein Clari, litus Mamaeum, ubi
auri metalla, regio Canauna, gentes Apitami, Casani, insula 10
Devade, fons Coralis, Carphati, insulae Alaea, Amnamethus,
gens Darae, insulae Chelonitis, Ic<h>thyophagon multae, 151.1
Odanda deserta, Basa, multae Sabaeorum. flumina Thanar,
Amnum, insulae Doricae, fontes Daulotos, Dora, insulae
Pteros, Labatanis, Coboris, Sambrachate et oppidum eodem
nomine in continente. a meridie insulae multae, maxima 5
Camari, flumen Musecros, portus Laupas, Scenitae Sabaei,
insulae multae, emporium eorum Acila, ex quo in Indiam
navigatur, regio Amithoscatta, Damnia, Mizi maiores et 152.1
minores, Drymatina, Macae; horum promunturium contra
Carmaniam distat L p. mira res ibi traditur; Numenium,
ab Antiocho rege Mesenae praepositum, ibi vicisse eodem
die classe aestuque reverso iterum equitatu contra Persas 5
dimicantem et gemina tropaea eodem in loco Iovi ac
Neptuno statuisse. insula in alto obiacet Ogyris, clara 153.1
Erythra rege ibi sepulto; distat a continente CXXV p.,
circumitur CXII D. nec minus altera clara in Azanio
mari Dioscuridu, distans a Syagro extumo promunturio
CCLXXX. reliqui in continente a noto etiamnum Auta- 5
ridae, in montes VIII dierum transitus, gens Larendani et
Cata<b>ani, <G>ebbanitae pluribus oppidis, sed maximis Nagia
et Thomna, templorum LXV; haec est amplitudinis signifi-
catio. promunturium, a quo ad continentem Trogodytarum 154.1
L, Thoani, Actaei, Chat<r>amotitae, Tonabaei, Antiadalaei,
Lexianae, Agraei, Cerbani, Sabaei, Arabum propter tura
clarissimi, ad utraque maria porrectis gentibus. oppida
eorum in Rubro litore Merme, Marma, Corolia, Sab<b>atha; 5
intus oppida Nascus, Cardava, Carnus et, quo merces
odorum deferunt, Thomala. pars eorum Atramitae, quorum 155.1
caput Sabota LX templa muris includens; regia tamen
est omnium Mare<b>bata. sinum optinent XCIIII, refertum
insulis odoriferis. Atramitis in mediterraneo iunguntur
Minaei. mare accolunt et Aelamitae oppido eiusdem 5
nominis, <i>is iuncti Chaculatae, oppidum Sibi, quod Graeci
Apaten vocant, Arsi, Codani, Vadaei oppido magno, Bara-
sasaei, Lechieni, Sygaros insula, quam canes non intrant
expositique circa litora errando moriuntur. sinus intimus, 156.1
in quo Laeanitae, qui nomen ei dedere; regia eorum Agra
et in sinu Laeana vel, ut alii, Aela<n>a: nam et ipsum
sinum nostri Laeaniticum scripsere, alii Aelaniticum,
Artemidorus Alaeniticum, Iuba Leaniticum. circuitus 5
Arabiae a Charace Laeana colligere proditur <³⁰XLVII>³⁰ LXV p.,
Iuba paulo minus <³⁰XL>³⁰ putat. latissima est a septentrione
inter oppida Heroum et Characem. nam et reliqua medi- 157.1
terranea eius dicantur. Nabataeis Thimaneos iunxerunt
veteres, nunc sunt Taveni, Suelleni, Araceni, Arreni oppid<o>
in quo<d> negotiatio omnis convenit, Hemnatae, Avalitae,
oppida Domata, Haegra, Thamudaei, oppidum Baclanaza, 5
Chariatta<e>i, Toali, oppidum Phodaca, Minaei, a rege Cretae
Minoe, ut existimant, originem trahentes, quorum Car-
mei; oppidum XIIII p. Maribba, Paramalacum, et ipsum
non spernendum, item Canon. Rhadamaei—et horum 158.1
origo Rhadamanthus putatur, frater Minois—, Homeritae
Mesala oppido, Hamiroei, Gedranitae, Amphryaei, Lysanitae,
Bachylitae, Samnaei, Amaitaei oppidis Nessa et Chenneseri,
Zamareni oppidis Sagiatta, Canthace, Bacaschami Riphearina 5
oppido, quo vocabulo hordeum appellant, Autaei, Ethravi,
Cyrei Elmataeis oppido, Chodae Aiathuri in montibus oppido
XXV p., in quo fons Aenuscabales, quod significat came-
lorum, oppidum Ampelome, colonia Milesiorum, Athrida 159.1
oppidum, Calingi, quorum Mariba oppidum significat dominos
omnium, oppida Pallon, Murannimal iuxta flumen, per
quod Euphraten emergere putant, gentes Agraei, Ammoni,
oppidum Athenae, Caunaravi, quod significat ditissimos 5
armento, Chorranitae, Cesani, Choani. fuerunt et Graeca
oppida Arethusa, Larisa, Chalcis, deleta variis bellis.