Romana arma solus in eam terram adhuc intulit 6.160.1
Aelius Gallus ex equestri ordine, nam C. Caesar Augusti
filius prospexit tantum Arabiam. Gallus oppida diruit,
non nominata auctoribus qui ante scripserunt, Negranam,
Nestum, Nescam, Magusum, Caminacum, Labaetiam et supra 5
dictam Maribam circuitu VI, item Caripetam, quo longis-
sime processit. cetera explorata retulit: Nomadas lacte 161.1
et ferina carne vesci, reliquos vinum ut Indos palmis ex-
primere, oleam sesamae. numerosissimos esse Homeritas,
Min<a>eis fertiles agros palmetis arbustos, in pecore divitias.
Ce<r>banos et A<g>r<a>eos armis praestare, maxime Chatramotitas. 5
Carreis latissimos et fertilissimos agros, Sabaeos ditissimos
silvarum fertilitate odorifera, auri metallis, agrorum riguis,
mellis ceraeque proventu. de odoribus suo dicemus
volumine. Arabes mitrati degunt aut intonso crine; barba 162.1
a<b>raditur praeterquam in superiore labro; aliis et haec
intonsa. mirumque dictu, ex innumeris populis pars aequa
in commerciis aut latrociniis degit. in universum gentes
ditissimae, ut apud quas maximae opes Romanorum Partho- 5
rumque subsidant, vendentibus quae e mari aut silvis
capiunt nihilque invicem redimentibus.