Sunt qui ultra eas Fortunatas putent esse 6.202.1
quasdamque alias, quo <in> numero idem Sebosus etiam
spatia conplexus Iunoniam abesse a Gadibus DCCL p.
tradit, ab ea tantundem ad occasum versus Pluvialiam
Caprariamque; in Pluvialia non esse aquam nisi ex imbri. 5
ab iis CCL Fortunatas contra laevam Mauretaniae in VIII
horam solis; vocari Invallem a convexitate et Planasiam
a specie, Invallis circuitu CCC p.; arborum ibi proceritatem
ad CXL pedes adulescere. Iuba de Fortunatis ita inqui- 203.1
sivit: sub meridiem quoque positas esse prope occasum,
a Purpurariis DCXXV p., sic ut CCL supra occasum navi-
getur, dein per CCCLXXV ortus petatur. primam vocari
Ombrion, nullis aedificiorum vestigiis; habere in montibus 5
stagnum, arbores similes ferulae, ex quibus aqua exprimatur,
e nigris amara, ex candidioribus potui iucunda. alteram 204.1
insulam Iunoniam appellari; in ea aediculam esse tantum
lapide exstructam. ab ea in vicino eodem nomine minorem,
deinde Caprariam, lacertis grandibus refertam. in con-
spectu earum esse Ninguariam, quae hoc nomen acceperit 5
a perpetua nive, nebulosam. proximam ei Canariam 205.1
vocari a multitudine canum ingentis magnitudinis—ex
quibus perducti sunt Iubae duo—; appare<re> ibi vestigia
aedificiorum. cum omnes autem copia pomorum et avium
omnis generis abundent, hanc et palmetis caryotas feren- 5
tibus ac nuce pinea abundare; esse copiam et mellis,
papyrum quoque et siluros in amnibus gigni. infestari
eas beluis, quae expellantur adsidue, putrescentibus.
  Et abunde orbe terrae extra intra indicato
colligenda in artum mensura aequorum videtur. Poly- 206.1
bius a Gaditano freto longitudinem directo cursu ad os
Maeotis <³⁰XXXIIII>³⁰ XXXVII D prodidit, ab eodem initio
Siciliam <³⁰XII>³⁰ L, Cretam CCCLXXV, Rhodum CLXXXVII D,
Chelidonias tantundem, Cyprum CC<C>XXV, inde Syriae 5
Seleuciam Pieriam CXV, quae computatio efficit <³⁰XXIIII>³⁰ XL.
Agrippa hoc idem intervallum a freto Gaditano ad sinum 207.1
Issicum per longitudinem derectam <³⁰XXXIIII>³⁰ XL taxat,
in quo haud scio an sit error numeri, quoniam idem a
Siculo freto Alexandriam cursus <³⁰XIII>³⁰ L tradidit. universus
autem circuitus per sinus dictos ab eodem exordio colligit 5
intra Maeotim lacum <³⁰CL<V>>³⁰ VIIII, Artemidorus adicit
DCCLVI, idem cum Maeotide <³⁰CLXXIII>³⁰ XC p. esse tradidit.
haec est mensura inermium et pacata audacia fortunam 208.1
provocantium hominum.
  Nunc ipsarum partium magnitudo conparabitur, utcum-
que difficultatem adferet auctorum diversitas, aptissime
tamen spectabitur ad longitudinem latitudine addita. est 5
ergo ad hoc praescriptum Europae magnitudo * * * <lon-
gitudo> <³⁰LXXX<V>II>³⁰ XIIII. Africae—ut media ex omni
varietate prodentium sumatur computatio—efficit longitudo
<³⁰XXXVII>³⁰ XCVIII; latitudo, qua colitur, nusquam CCL ex-
cedit. sed quoniam in Cyrenaica eius parte DCCCCX 209.1
eam fecit Agrippa, deserta eius ad Garamantas usque,
qua noscebantur, complectens, universa mensura, quae
veniet in comparationem, <³⁰XLVI<I>>³⁰ VIII efficit. Asiae lon-
gitudo in confesso est <³⁰L>³⁰ XIII DCCL; latitudo sane com- 5
putetur ab Aethiopico mari Alexandriam iuxta Nilum sitam,
ut per Meroen et Syenen mensura currat, <³⁰XVIII>³⁰ LXXV.
apparet ergo Europam paulo minus dimidia Asiae parte 210.1
maiorem esse quam Asiam, eandem altero tanto et sexta
parte Africae ampliorem quam Africam. quod si mi-
sceantur omnes summae, liquido patebit Europam totius
terrae tertiam esse partem et octavam paulo amplius, 5
Asiam vero quartam et quartam decimam, Africam autem
quintam et insuper sexagesimam.