Hactenus antiquorum exacta celebravimus. sequentium 6.219.1
diligentissimi quod superest terrarum supra tribus adsi-
gnavere segmentis, a Tanai per Maeotim lacum et Sarmatas
usque Borysthenen atque ita per Dacos partemque Ger-
maniae, Gallias oceani litora amplexi, quod esset horarum 5
XVI, alterum per Hyperboreos et Britanniam horarum
XVII, postremum Scythicum a Ripaeis iugis in Thylen,
in quo dies continuarentur, ut diximus, noctesque per
vices. <i>idem et ante principia quae fecimus posuere cir- 220.1
culos duos: primum per insulam Meroen et Ptolemaidem
in Rubro mari ad elephantorum venatus conditam, ubi
longissimus dies XII horarum esset dimidia hora amplior,
secundum per Syenen Aegypti euntem, qui esset horarum 5
XIII, <i>idemque singulis dimidia horarum spatia usque ad
ultimum adiecere circulis.
  Et hactenus de terris.