Praecipue India Aethiopumque tractus miraculis scatent. 7.21.1
maxima in India gignuntur animalia. indicio sunt canes
grandiores ceteris. arbores quidem tantae proceritatis tra-
duntur, ut sagittis superiaci nequeant—e<t> facit ubertas soli,
temperies caeli, aquarum abundantia, si libeat credere, ut 5
sub una fico turmae condantur equitum—, harundines vero
tantae proceritatis, ut singula internodia alveo navigabili ter-
nos interdum homines ferant. multos ibi quina cubita con- 22.1
stat longitudine excedere, non expuere, non capitis aut den-
tium aut oculorum ullo dolore adfici, raro aliarum corporis
partium: tam moderato solis vapore durari. philosophos
eorum, quos gymnosophistas vocant, ab exortu ad occasum 5
perstare contuentes solem inmobilibus oculis, ferventibus
harenis toto die alternis pedibus insistere. in monte, cui
nomen est Nulo, homines esse aversis plantis octonos digi-
tos in singulis habentes auctor est Megasthenes; in mul- 23.1
tis autem montibus genus hominum capitibus caninis fera-
rum pellibus velari, pro voce latratum edere, unguibus
armatum venatu et aucupio vesci; horum supra centum vi-
ginti milia fuisse prodente se Ctesias scribit, et in quadam 5
gente Indiae feminas semel in vita parere genitosque con-
festim canescere. idem hominum genus, qui Monocoli
vocarentur, singulis cruribus, mirae pernicitatis ad saltum;
eosdem Sciapodas vocari, quod in maiore aestu humi iacen-
tes resupini umbra se pedum protegant. non longe eos 10
a Trogodytis abesse, rursusque ab his occidentem versus
quosdam sine cervice oculos in umeris habentes. sunt et 24.1
satyri subsolanis Indorum montibus (Catarcludorum dicitur
regio), pernicissimum animal, <i>am quadripedes, <i>am recte
currentes humana effigie; propter velocitatem nisi senes aut
aegri non capiuntur. Choromandarum gentem vocat Tau- 5
ron silvestrem, sine voce, stridoris horrendi, hirtis corpori-
bus, oculis glaucis, dentibus caninis. Eudoxus in meri-
dianis Indiae viris plantas esse cubitales, feminis adeo parvas,
ut Struthopodes appellentur. Megasthenes gentem inter 25.1
Nomadas Indos narium loco foramina tantum habentem,
anguium modo loripedem, vocari Scir<a>tas. ad extremos
fines Indiae ab oriente circa fontem Gangis Astomorum gen-
tem sine ore, corpore toto hirtam vestiri frondium lanugine, 5
halitu tantum viventem et odore, quem naribus trahant.
nullum illis cibum nullumque potum, radicum tantum flo-
rumque varios odores et silvestrium malorum, quae secum
portant longiore itinere, ne desit olfactus; graviore paulo
odore haut difficulter exanimari. super hos extrema in 26.1
parte montium <Tri>spithami Pygmaeique narrantur, ternas
<s>pithamas longitudine, hoc est ternos dodrantes, non exce-
dentes, salubri caelo semperque vernante montibus ab aqui-
lone oppositis, quos a gruibus infestari Homerus quoque 5
prodidit. fama est insidentes arietum caprarumque dorsis
armatos sagittis veris tempore universo agmine ad mare
descendere et ova pullosque earum alitum consumere; ter-
nis expeditionem eam mensibus confici; aliter futuris gregi-
bus non resisti. casas eorum luto pinnisque et ovorum 10
putaminibus construi. Aristoteles in cavernis vivere 27.1
Pygmaeos tradit, cetera de <i>is ut reliqui. Cyrnos Indorum
genus Isigonus annis centenis quadragenis vivere, item
Aethiopas Macrobios et Seras existimat et qui Athon mon-
tem incolant, hos quidem, quia viperinis carnibus alantur; 5
itaque nec capiti nec vestibus eorum noxia corpori inesse
animalia. Onesicritus, quibus locis Indiae umbrae non 28.1
sint, corpora hominum cubitorum quinum et bin<o>rum pal-
m<o>rum existere, et vivere annos CXXX nec senescere, sed
ut medio aevo mori. Crates Pergamenus Indos, qui cen-
tenos annos excedant, Gymnetas appellat, non pauci Macro- 5
bios. Ctesias gentem ex his, quae appelletur Pandae, in
convallibus sitam annos ducenos vivere, in iuventa candido
capillo, qui in senectute nigrescat, contra alios quadragenos 29.1
non excedere annos, iunctos Macrobiis, quorum feminae
semel pariant. idque et Agatharchides tradit, praeterea
locustis eos ali et esse pernices. Mandorum nomen iis de-
dit Clitarchus, et Megasthenes trecentos <quo>que eorum 5
vicos adnumerat. feminas septimo aetatis anno parere,
senectam quadragesimo accidere. Artemidorus in Tapro- 30.1
bane insula longissimam vitam sine ullo corporis languore
traduci. <D>uris Indorum quosdam cum feris coire mixtos-
que et semiferos esse partus. in C<a>lingis eiusdem Indiae
gente quinquennes concipere feminas, octavum vitae annum 5
non excedere. et alibi cauda villosa homines nasci pernici-
tatis eximiae, alios auribus totos contegi.
  Oritas ab Indis Arabis fluvius disterminat. hi nullum
alium cibum novere quam piscium, quos unguibus dissectos
sole torreant atque ita panem ex <i>is faci<a>nt, ut refert Cli- 10
tarchus. Trogodytas super Aethiopiam velociores equis esse 31.1
Pergamenus Crates, item Aethiopas octona cubita longitu-
dine excedere; Syrbotas vocari gentem eam. Nomadum
Aethiopum secundum flumen Astragum ad septentrionem
vergentium gens Menisminorum appellata abest ab oceano 5
dierum itinere viginti. animalium, quae cynocephalos voca-
mus, lacte vivit, quorum armenta pascit maribus interemptis
praeterquam subolis causa. in Africae solitudinibus homi- 32.1
num species obviae subinde fiunt momentoque evanescunt.
  Haec atque talia ex hominum genere ludibria sibi, nobis
miracula ingeniosa fecit natura. ex singulis quidem quae
facit in dies ac prope horas, quis enumerare valeat? ad de- 5
tegendam eius potentiam satis sit inter prodigia posuisse
gentes. hinc ad confessa in homine pauca.