In pedes procidere nascentem contra naturam 7.45.1
est, quo argumento eos appellavere Agrippas ut aegri par-
tus, qualiter et M. Agrippam ferunt genitum, unico prope
felicitatis exemplo in omnibus ad hunc modum genitis. quam-
quam is quoque adversa pedum valitudine, misera iuventa, 5
exercito aevo inter arma mortesque ac noxia accessu, in-
felici terris stirpe omni, sed per utrasque Agrippinas maxime,
quae Gaium, quae Domitium Neronem principes genuere
totidem faces generis humani, praeterea brevitate aevi, quin- 46.1
quagensimo uno raptus anno in tormentis adulteriorum
coniugis socerique praegravi servitio, luisse augurium prae-
posteri natalis existimatur. Neronem quoque, paulo ante
principem et toto principatu suo hostem generis humani, 5
pedibus genitum scribit parens eius Agrippina. ritu<s> na-
turae hominem capite gigni, mos est pedibus efferri.