Similitudinum quidem inmen<s>a reputatio est et in qua 7.52.1
credantur multa fortuita pollere, visus, auditus, memoria
haustaeque imagines sub ipso conceptu. cogitatio etiam
utriuslibet animum subito transvolans effingere similitudi-
nem aut miscere existimatur, ideoque plures in homine quam 5
in ceteris omnibus animalibus differentiae, quoniam velocitas
cogitationum animique celeritas et ingenii varietas multi-
formes notas inprimit, cum ceteris animantibus inmobiles
sint animi et similes omnibus singulis in suo cuique genere. 53.1
Antiocho regi Syriae e plebe nomine Artemo in tantum si-
milis fuit, ut Laodice coniunx regia necato iam Antiocho
mimum per eum commendationis regnique successionis per-
egerit. Magno Pompeio Vibius quidam e plebe et Publicius 5
etiam servitute liberatus indiscreta prope specie fuere si-
miles, illud os probum reddentes ipsumque honorem eximiae
frontis. qualis causa patri quoque eius Menogenis coci sui 54.1
cognomen inposuit, iam Strabonis a specie oculorum habentis
vitium imitat<o> ite<m> servo; Scipioni Serapionis in<did>erat
suari<i> negotiatoris vile mancipium. eiusdem familiae Sci-
pioni post eum nomen Salvitto mimus dedit, sicut Spinther 5
secundarum tertiarumque Pamphilus collegio Lentuli et
Metelli consulum, in quo perquam inportune fortuitum hoc
quoque fuit, duorum simul consulum in scaena imagines
cerni. e diverso L. Plancus orator histrioni Rubrio cogno- 55.1
men inposuit, rursus Curioni patri Burbuleius itemque
Messalae censorio Menogenes, perinde histriones. Surae
quidem proconsulis etiam rictu<m> in loquendo intractionem-
que linguae et sermonis tumultum, non imaginem modo, 5
piscator quidam in Sicilia reddidit. Cassio Severo, celebri
oratori, Armentari murmillonis obiecta similitudo est. [modo
in <Iuni>a domo Gallionem <a> Castellano liberto non discerne-
bat, nec a San<n>io mimo Paride cognominato Agri<ppi>num
senatorem.] Toranius mango Antonio iam triumviro eximios 56.1
forma pueros, alterum in Asia genitum, alterum trans Alpis,
ut geminos vendidit: tanta unitas erat. postquam deinde
sermone puerorum detecta fraude a furente increpitus An-
tonio est, inter alia magnitudinem preti conqu<e>rente (nam 5
ducentis erat mercatus sestertiis), respondit versutus ingenii
mango, id ipsum se tanti vendidisse, quoniam non esset
mira similitudo in ullis eodem utero editis; diversarum
quidem gentium natales tam concordi figura reperire super
omnem esse taxationem; adeoque tempestivam admirationem 10
intulit, ut ille proscriptor animus, modo et contumelia furens,
non aliud in censu magis ex fortuna sua duceret.