P. Cornelius Rufus, qui consul cum M'. Curio 7.166.1
fuit, dormiens oculorum visum amisit, cum id sibi accidere
somniaret. e diverso Pher<a>eus Ia<son> deploratus a medicis
vomicae morbo, cum mortem in acie quaereret, vulnerato
pectore medicinam invenit ex hoste. Q. Fabius Maximus 5
consul apud flumen Isaram proelio commisso adversus Allo-
brogum Arvernorumque gentes a. d. VI idus Augustas, CXXX
perduellium caesis, febri quartana liberatus est in acie.
incertum ac fragile nimirum est hoc munus naturae, quic- 167.1
quid datur nobis, malignum vero et breve etiam in <i>is
quibus largissime contigit, universum utique aevi tempus
intuentibus. quid, quod aestimatione nocturnae quietis dimi-
dio quisque spatio vitae suae vivit, pars aequa morti similis 5
exigitur aut poena e<st>, nisi contigit quies? nec reputantur
infantiae anni, qui sensu carent, non senectae in poenam
vivacis, tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot
curae, totiens invocata morte, ut nullum frequentius sit
votum. natura vero nihil hominibus brevitate vitae prae- 168.1
stitit melius. hebescunt sensus, membra torpent, praemori-
tur visus, auditus, incessus, dentes etiam ac ciborum in-
strumenta, et tamen vitae hoc tempus adnumeratur. ergo
pro miraculo et id solitarium reperitur exemplum Xenophili 5
musici, centum et quinque annis vixisse sine ullo corporis
incommodo. at Hercule reliquis omnibus per singulas mem- 169.1
brorum partes, qualiter nullis aliis animalibus, certis pestifer
calor remeat horis aut rigor, neque horis modo, sed et diebus
noctibusque trinis quadrinisve, etiam anno toto. atque etiam
morbus est aliqu<ant>isper sapientiam mori. morbis quoque 170.1
enim quasdam leges natura posuit: quadrini circuitus fe-
brem numquam bruma, numquam hibernis mensibus inci-
pere, quosdam post sexagensimum vitae spatium non acce-
dere; ali<i>s pubertate deponi, feminis praecipue; senes mi- 5
nime sentire pestilentiam. namque et universis gentibus
ingruunt morbi et generatim modo servitiis, modo procerum
ordini aliosque per gradus. qua in re observatum a meri-
dianis partibus ad occasum solis pestilentiam semper ire
nec umquam aliter fere, non hieme, nec ut ternos excedat 10
menses. iam signa letalia in furoris morbo ri- 171.1
sum, sapientiae vero aegritudine fimbriarum curam et stra-
gulae vestis plicaturas, a somno moventium neglectum,
praefandi umoris e corpore effluvium, in oculorum quidem
et narium aspectu indubitata maxime atque etiam supino 5
adsidue cubitu, venarum inaequabili aut formicante percussu,
quaeque alia Hippocrati principi medicinae observata sunt.
et cum innumerabilia sint mortis signa, salutis securitatis-
que nulla sunt, quippe cum censorius Cato ad filium de
validis quoque observationem ut ex oraculo aliquo prodiderit, 10
senilem iuventam praematurae mortis esse signum. mor- 172.1
borum vero tam infinita est multitudo, ut Pherecydes Syrius
serpentium multitudine ex corpore eius erumpente expira-
verit. quibusdam perpetua febris est, sicut C. Maecenati;
eidem triennio supremo nullo horae momento contigit som- 5
nus. Antipater Sidonius poeta omnibus annis uno die tan-
tum natali corripiebatur febre et eo consumptus est satis
longa senecta.