Laterarias ac domus constituerunt primi Euryalus et 7.194.1
Hyperbius fratres Athenis; antea specus erant pro domibus.
Gellio Toxius Caeli filius lutei aedificii inventor placet,
exemplo sumpto ab hirundinum nidis. oppidum Cecrops
a se appellavit Cecropiam, quae nunc est arx Athenis. ali- 5
qui Argos a Phoroneo rege ante conditum volunt, quidam
et Sicyonem, Aegyptii vero multo ante apud ipsos Diospolin.
tegulas invenit Cinyra, Agriop<a>e filius, et metalla aeris, 195.1
utrumque in insula Cypro, item forcipem, martulum, vectem,
incudem; puteos Danaus ex Aegypto advectus in Graeciam
qua vocabatur Arg<o>s Dipsion; lapicidinas Cadmus Thebis
aut, ut Theophrastus, in Phoenice; Thrason muros; 5
turres, ut Aristoteles, Cyclopes, Tirynthii, ut Theo-
phrastus; Aegyptii textilia, inf<i>cere lanas Sardibus Lydi, 196.1
fusos in lanificio Closter, filius Arachnae, linum et retia
Arachne, fulloniam artem Nicias Megarensis, sutrinam T<ychi>us
Boeotius. medicinam Aegyptii apud ipsos volunt repertam,
alii per Arabum, Babylonis et Apollinis filium, herbariam 5
et medicamentariam a Chirone, Saturni et Philyrae filio.
aes conflare et temperare Aristoteles Lydum Scythen 197.1
monstrasse, Theophrastus Delam Phrygem putant, aera-
riam fabricam alii Chalybas, alii Cyclopas, ferrum Hesiodus
in Creta eos qui vocati sunt Dactyli Idaei. argentum in-
venit Eric<h>thonius Atheniensis, ut alii, Aeacus; auri metalla 5
et flaturam Cadmus Phoenix ad Pangaeum montem, ut alii,
Thoas aut Aeac<u>s in Panchaia aut Sol Oceani filius, cui
Gellius medicinae quoque inventionem ex met<a>llis assignat.
plumbum ex Cassiteride insula primus adportavit Midacritus.
fabricam ferr<ari>am invenerunt Cyclopes, figlinas Coroebus 198.1
Atheniensis, in iis orbem Anarcharsis Scythes, ut alii, Hy-
perbius Corinthius. fabricam materiariam Daedalus et in
ea serram, asciam, perpendiculum, terebram, glutinum, i<ch>-
th<y>ocollam; normam autem et libellam et tornum et clavem 5
Theodorus Samius, mensuras et pondera Phidon Argivus aut
Palamedes, ut maluit Gellius; ignem e silice Pyrodes Ci-
licis filius, eundem adservare ferula Prometheus; vehiculum 199.1
cum quattuor rotis Phryges, mercaturas Poeni, culturas vi-
tium et arborum Eumolpus Atheniensis, vinum aquae mi-
sceri Staphylus Sileni filius, oleum et trapetas Aristaeus
Atheniensis, idem mella; bovem et aratrum Buzyges Atheni- 5
ensis, ut alii, Triptolemus; regiam civitatem Aegyptii, po- 200.1
pularem Attici post Theseum. tyrannus primus fuit Phalaris
Agraganti. servitium invenere Lacedaemonii. iudicium
capitis in Areopago primum actum est.
  Proelium Afri contra Aegyptios primi fecere fustibus, 5
quos vocant phalangas. clupeos invenerunt Proetus et Acri-
<si>us inter se bellantes sive Chalcus Athamantis filius, loricam
Midias Messenius, galeam, gladium, hastam Lacedaemonii,
ocreas et cristas Cares. arcum et sagittam Scythen Iovis 201.1
filium, alii sagittas Persen Persei filium invenisse dicunt,
lanceas Aetolos, iaculum cum ammento Aetolum Martis
filium, hastas velitares Tyrrenum, <eundem> pilum, Penthesi-
leam Amazonem securim, Pisaeum venabula et in tormentis 5
scorpionem, Cretas catapultam, Syrophoenicas ballistam et
fundam, aeneam tubam Pisaeum Tyrreni, testudines Arte-
monem Clazomenium, equum (qui nunc aries appellatur) in 202.1
muralibus machinis Epium ad Troiam, equo vehi Bellero-
phontem, frenos et strata equorum Pelet<h>ronium, pugnare
ex equo Thessalos, qui Centauri appellati sunt, habitantes
secundum Pelium montem. bigas prima iunxit Phrygum 5
natio, quadrigas Eric<h>thonius. ordinem exercitus, signi
dationem, tesseras, vigilias Palamedes invenit Troiano bello,
specularum significationem eodem Sinon, inducias Lycaon,
foedera Theseus.