Capere eos ardui erat quondam operis, foveisque 8.54.1
maxime. principatu Claudii casus rationem docuit, puden-
dam paene talis ferae nomine, <a> pastore Gaetuliae sago con-
tra ingruentis impetum obiecto, quod spectaculum in harenam
protinus tralatum est, vix credibili modo torpescente tanta 5
illa feritate quamvis levi iniectu operto capite, ita ut devin-
ciatur non repugnans. videlicet omnis vis constat in oculis,
quo minus mirum sit a Lysimacho Alexandri iussu simul
incluso strangulatum leonem. iugo subdidit eos primusque 55.1
Romae ad currum iunxit M. Antonius, et quidem civili bello,
cum dimicatum esset in Pharsaliis campis, non sine ostento
quodam tempor<um>, generosos spiritus iugum subire illo pro-
digio significante. nam quod ita vectus est cum mima Cy- 5
t<h>eride, super monstra etiam illarum calamitatium fuit.
primus autem hominum leonem manu tractare ausus et osten-
dere mansuefactum Hanno e clarissimis Poenorum traditur
damnatusque illo argumento, quoniam nihil non persua-
surus vir tam artificis ingenii videbatur et male credi liber- 10
tas ei, cui in tantum cessisset etiam feritas.