Haec fidem et Democrito adferunt, qui Thoan- 8.61.1
tem in Arcadia servatum a dracone narrat. nutrierat eum
puer dilectum admodum, parensque serpentis naturam et
magnitudinem metuens in solitudines tulerat, in quibus
circumvento latronum insidiis agnitoque voce subvenit. nam 5
quae de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expo-
siti, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magni-
tudin<i> fatorum accepta fieri aequius quam ferarum naturae
arbitror.