Mutat colores et Scytharum tarandrus nec 8.123.1
aliud ex iis quae pilo vestiuntur, nisi in Indis lycaon, cui
iubata traditur cervix. nam thoes—luporum id genus est
procerius longitudine, brevitate crurum dissimile, velox saltu,
venatu vivens, innocuum homini—habitum, non colorem, 5
mutant, per hiemes hirti, aestate nudi. tarandro magnitudo 124.1
quae bovi est, caput maius cervino nec absimile, cornua
ramosa, ungulae bifidae, villus magnitudine ursorum, sed,
cum libuit sui coloris esse, asini similis. tergori tanta
duritia, ut thoraces ex eo faciant. colorem omnium arborum, 5
fruticum, florum locorumque reddit metuens in quibus latet,
ideoque raro capitur. mirum esset habitum corpori tam
multiplicem dari, mirabilius est et villo.