Eorum coitus hiemis initio nec vulgari qua- 8.126.1
dripedum more, sed ambobus cubantibus conplexisque;
dein secessus in specus separatim, in quibus pariunt XXX
die plurimum quinos. hi sunt candida informisque caro,
paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo; ungues tantum 5
prominent. hanc lambendo paulatim figurant. nec quic-
quam rarius quam parientem videre ursam. ideo mares
quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus.
specus si non habuere, ramorum fruticumque congerie aedi- 127.1
ficant, inpenetrabiles imbribus mollique fronde constratos.
primis diebus bis septenis tam gravi somno premuntur, ut
ne vulneribus quidem excitari queant. tunc mirum in mo-
dum veterno pinguescunt. illi sunt adipes medicaminibus 5
apti contraque defluvium capilli tenaces. ab his diebus
residunt ac priorum pedum suctu vivunt. fetus rigentes
adprimendo pectori fovent non alio incubitu quam ad ova
volucres. mirum dictu, credit Theophrastus per id tem- 128.1
pus coctas quoque ursorum carnes, si adserventur, incre-
scere; cibi nulla tunc argumenta nec nisi umoris minimum
in alvo inveniri, sanguinis exiguas circa corda tantum gut-
tas, reliquo corpori nihil inesse. procedunt vere, sed ma- 129.1
res praepingues, cuius rei causa non prompta est, quippe ne
somno quidem saginatis, praeter XIIII dies, ut diximus.
exeuntes herbam quandam arum nomine laxandis intestinis,
alioqui concretis, devorant <f>ria<nt>que surculos denti<bus> prae- 5
domantes ora. oculi eorum hebetantur, qua maxime causa
favos expetunt, ut convulneratum ab apibus os levet sanguine
gravedinem illam. invalidissimum urso caput, quod leoni 130.1
firmissimum. ideo urgente vi praecipitaturi se ex aliqua
rupe manibus cooperto iaciuntur ac saepe in harena colapho
infracto exanimantur. cerebro veneficium inesse Hispaniae
credunt occisorumque in spectaculis capita cremant testato, 5
quoniam potum in ursinam rabiem agat. ingrediuntur et
bipedes; arborem aversi derepunt. tauros ex ore cornibus- 131.1
que eorum omnibus pedibus suspensi pondere fatigant. nec
alteri animalium in maleficio stultitia sollertior. annali-
bus notatum est M. Pisone M. Messala cos. a. d. XIIII kal.
Oct. Domitium Ahenobarbum aedilem curulem ursos Numi- 5
dicos centum et totidem venatores Aethiopas in circo de-
disse. miror adiectum Numidicos fuisse, cum in Africa
ursum non gigni constet.