Constat in Lusitania circa Olisiponem oppidum et 8.166.1
Tagum amnem equas favonio flante obversas animalem con-
cipere spiritum, idque partum fieri et gigni pernicissimum
ita, sed triennium vitae non excedere. in eadem Hispania
Gallaica gens est et Asturica; equini generis hi<s> sunt quos 5
tieldones vocamus; minore forma appellatos asturcones gig-
nunt, quibus non vulgaris in cursu gradus, sed mollis alterno
crurum explicatu glomeratio, unde equis tolutim carpere
incursum traditu<r> arte.
  Equo fere qui homini morbi, praeterque vesicae con- 10
versio, sicut omnibus in genere veterino.