Magna et pecori gratia vel in placamentis 8.187.1
deorum vel in usu vellerum. ut boves victum hominum
excolunt, ita corporum tutela pecori debetur. generatio
bimis utrimque ad novenos annos, quibusdam et ad X; pri-
mipar<i>s minores fetus. coitus omnibus ab arcturi occasu, 5
id est a. d. III idus Maias, ad aquilae occasum, id <est> X
kal. Augustas. gerunt partum diebus CL; postea concepti
invalidi. cordos vocabant antiqui post id tempus natos.
multi hibernos agnos praeferunt vernis, quoniam magis
intersit ante solstitium quam ante brumam firmos esse, 10
solumque hoc animal utiliter bruma nasci. arieti naturale 188.1
agnas fastidire, senectam ovium consectar<i>, et ipse melior
senecta, mutilus quoque utilior. ferocia eius cohibetur
cornu iuxta aurem terebrato. dextro teste praeligato femi-
nas generat, laevo mares. tonitrua solitariis ovibus abortus 5
inferunt; remedium congregare eas, ut coetu iuventur.
aquilonis flatu mares concipi dicunt, austri feminas, atque 189.1
in eo genere arietum maxime spectantur ora, quia cuius
coloris sub lingua habuere venas, eius et lanicium in fetu
est variumque, si plures fuere. et mutatio aquarum potus-
que variat. 5
  Ovium summa genera duo, tectum et colonicum, illud
mollius, hoc in pascuo delicatius, quippe <n>on tectum rubis
ve<x>atur. operimenta ei ex Arabicis praecipua. 190.1
lana autem laudatissima Apula et quae in Italia Graeci pe-
coris appellatur, alibi Italica; tertium locum Milesiae oves
optinent. Apulae breves villo nec nisi paenulis celebres;
circa Tarentum Canusiumque summam nobilitatem habent, 5
in Asia vero eodem genere Laudic<e>ae. alba Circumpadanis
nulla praefertur, nec libra centenos nummos ad hoc aevi
excessit ulla. oves non ubique tondentur; durat quibusdam 191.1
in locis vellendi mos. colorum plura genera, quippe cum
desint etiam nomina <i>is quas nativas appellant aliquot modis:
Hispania nigri velleris praecipuas habet, Pollentia iuxta Alpes
cani, Asia rutili, quas Erythraeas vocant, item Baetica, Canu- 5
sium fulvi, Tarentum et suae pulliginis. sucidis omnibus
medicata vis. Histriae Liburniaeque pilo propior quam lanae,
pexis aliena vestibus et quam Salac<i>a scutulato textu com-
mendat in Lusitania. similis circa Piscinas provinciae Nar-
bonensis, similis et in Aegypto, ex qua vestis detrita usu 10
pingitur rursusque aevo durat. est et hirtae pilo crasso in
tapetis antiquissima gratia iam; certe iis usos Homerus
auctor est. aliter haec Galli pingunt, aliter Parthorum
gentes. lanae et per se coactae vestem faciunt et, si ad- 192.1
datur acetum, etiam ferro resistunt, immo vero etiam igni-
bus novissimo sui purgamento. quippe <a>enis polientium
extracta in tomenti usum veniunt, Galliarum, ut arbitror,
invento; certe Gallicis hodie nominibus discernitur. nec 193.1
facile dixerim qua id aetate coeperit; antiquis enim torus
e stramento erat, qualiter <et>iam nunc in castris. gausap<a>e
patris mei memoria coepere, amphimallia nostra sicut villosa
etiam ventralia. nam tunica lati clavi in modum gausapae 5
texi nunc primum incipit. lanarum nigrae nullum colorem
bibunt. de reliquarum infectu suis locis dicemus in con-
ch<y>liis maris aut herbarum natura.