Et leporum plura sunt genera. in Alpibus 8.217.1
candidi, quibus hibernis mensibus pro cibatu nivem credunt
esse; certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus, et est
alioqui animal intolerandi rigoris alumnum. leporum generis
sunt et quos Hispania cuniculos appellat, fecunditatis innu- 5
merae famemque Baliarum insulis populatis messibus ad-
feren<ti>s.—(Fetus ventri exectos vel uberibus ablatos, non
repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent; laurices
vocant)—certum est Baliaricos adversus proventum eorum 218.1
auxilium militare a Divo Augusto petisse. magna propter
venatum eum viverris gratia est; iniciunt eas in specus, qui
sunt multifores in terra—unde et nomen animali—, at-
que ita eiectos superne capiunt. Archelaus auctor est, 5
quot sint corporis cavernae ad excrementa lepori, totidem
annos esse aetatis; varius certe numerus reperitur. idem
utramque vim singulis inesse ac sine mare aeque gignere.
benigna circa hoc natura innocua et esculenta animalia fe- 219.1
cunda generavit. lepus, omnium praedae nascens, solus
praeter dasypodem superfetat, aliud educans, aliud in utero
pilis vestitum, aliud inplume, aliud inchoatum gerens pariter.
nec non et vestes leporino pilo facere temptatum est, tactu 5
non perinde molli ut in cute, propter brevitatem pili dilabi-
das. hi mansuescunt raro, cum feri dici iure 220.1
non possint; complura namque sunt nec placida nec fera,
sed mediae inter utrumque naturae, ut in volucribus hirun-
dines, apes, in mari delphini.