Ballaenae et in nostra maria penetrant. in Ga-
|
9.12.1
|
ditano oceano non ante brumam conspici eas tradunt, c<o>ndi
|
|
autem statis temporibus in quodam sinu placido et capaci,
|
|
mire gaudentes ibi parere. hoc scire orcas, infestam <i>is
|
|
beluam et cuius imago nulla repraesentatione exprimi possit
|
5
|
alia quam carnis inmensae dentibus truculentae. inrumpunt
|
13.1
|
ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum
|
|
gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris
|
|
fodiunt. illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes
|
|
et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves parien-
|
5
|
dive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum pro-
|
|
fugere et se tuto defendere oceano. contra orcae occurrere
|
|
laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare,
|
|
in vada urguere, saxis inlidere. spectantur ea proelia ceu
|
|
mari ipso sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad
|
10
|
anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvant. orca et
|
14.1
|
in portu Ostiensi visa est oppugnata a Claudio principe.
|
|
venera<t> tum exaedificante eo portum, invitata naufragiis ter-
|
|
gorum advectorum e Gallia, satiansque se per conplures dies
|
|
alveum in vado sulcaverat, adtumulata fluctibus in tantum,
|
5
|
ut circumagi nullo modo posset et, dum sag<i>nam persequitur
|
|
in litus fluctibus propulsam, emineret dorso multum super
|
|
aquas carinae vice inversae. praetendi iussit Caesar plagas
|
15.1
|
multiplices inter ora portus profectusque ipse cum praetori-
|
|
anis cohortibus p<opulo> R<omano> spectaculum praebuit, lan-
|
|
ceas congerente milite e navigiis adsultantibus, quorum
|
|
unum mergi vidimus reflatu beluae oppletum unda.
|
5
|