Marinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae 9.72.1
ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt—
dexter hic resupinatis est illis, passeri laevus—, alii longi,
ut murena, conger. ideo pinnarum quoque fiunt discri- 73.1
mina, quae pedum vice sunt datae piscibus, nullis supra qua-
ternas, quibusdam binae, aliquis nullae. in Fucino tantum
lacu piscis est qui octonis pinnis natat. binae omnino longis
<e>t lubricis, ut anguillis et congris, <aliis> nullae, ut murenis, 5
quibus nec branchiae. haec omnia flexuoso corporum in-
pulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra, e<t> in sicco quo-
que repunt; ideo etiam vivaciora talia. et e planis aliqua
non habent pinnas, ut pastinacae—ipsa enim latitudine
natant—et quae mollia appellantur, ut polypi, quoniam 10
pedes illis pinnarum vicem praestant.