Planorum piscium alterum est genus, quod pro 9.78.1
spina cartilaginem habet, ut ra<i>ae, pastinacae, squatinae,
torpedo et quos bovis, lamiae, aquilae, ranae nominibus
Graeci appellant. quo in numero sunt squali quoque, quam-
vis non plani. haec Graece in universum σελάχη appellavit 5
Aristoteles primus hoc nomine <i>is inposito. nos distin-
guere non possumus, nisi si cartilagin<e>a appellare libeat.
omnia autem carnivora sunt talia et supina vescuntur, ut in
delphinis diximus, et cum ceteri pisces ova pariant, hoc
genus solum, ut ea quae cete appellant, animal parit, excepta 10
quam ranam vocant.