Silicea testa inclusis fatendum est nullum esse 9.154.1
sensum, ut ostreis. multis eadem natura quae frutici, ut
<h>oloth<u>riis, pulmonibus, stellis. adeoque nihil non gignitur
in mari, ut cauponarum etiam aestiva animalia, pernici mo-
lesta saltu aut quae capillus maxime celat, existant et cir- 5
cumglobata escae saepe extrah<a>ntur, quae causa somnum
piscium in mari noctibus infestare existimatur. quibusdam
vero ipsis innascuntur, quo in numero chalcis accipitur.