Piscium ova in mari crescunt, quaedam summa 9.158.1
celeritate, ut murenarum, quaedam paulo tardius. plani pis-
cium, quibus cauda non est * * * aculeatique, et testudines
in coitu superveniunt, polypi crine uno feminae naribus
adnexo, s<a>epiae et lolligines linguis, conponentes inter se 5
bra<c>chia et in contrarium nantes; ore et pariunt. sed po-
lypi in terram verso capite coeunt, reliqua mollium tergis
ut canes, item locustae et sq<u>illae, cancri ore. ranae super- 159.1
veniunt, prioribus pedibus alas feminae mare adprehendente,
posterioribus clunes. pariunt minimas carnes nigras, quas
<gy>rinos vocant, oculis tantum et cauda insignes, mox pedes
figurantur cauda findente se in posteriores. mirumque, se- 5
mestri vita resolvuntur in limum nullo cernente, et rursus
vernis aquis renascuntur quae fuere natae, perinde occulta
ratione, cum omnibus annis id eveniat. et mituli, pectines 160.1
sponte naturae in harenosis proveniunt; quae durioris testae
sunt, ut murices, purpurae, salivari<o> lentore, sicut acescente
umore culices; apua spuma maris incalescente, cum admissus
est imber; quae vero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea, 5
putrescente limo aut spuma circa navigia diutius stantia
defixosque palos et lignum maxime. nuper conpertum in
ostr<e>ariis umorem <i>is fetificum lactis modo effluere. angu-
illae atterunt se scopulis; ea strigmenta vivescunt, nec alia
est earum procreatio. piscium diversa genera non coeunt 161.1
praeter squatinam et ra<i>am, ex quibus nascitur priore parte
raiae similis, et nomen ex utroque conpositum apud Graecos
trahit. quaedam tempore anni gignuntur et in umore ut in 162.1
terra, vere pectines, limaces, hirudines; eadem tempore
evanescunt. piscium lupus et trichias bis anno parit, et
saxatiles omnes; mulli ter <e>t chalcis, cyprini sexiens, <s>cor-
p<a>enae bis ac sargi, vere et autumno, ex planis squatina 5
bis sola, autumno, occasu vergiliarum, plurimi piscium tri-
bus mensibus Aprili, Maio, Iunio, salpae autumno, sargi, tor-
pedo, squali circa aequinoctium, molles vere, s<a>epia omnibus
mensibus. ova eius glutino atramenti ad speciem uvae co-
haerentia masculus prosequitur adflatu; alias sterilescunt. 10
polypi hieme coeunt, pariunt vere ova tortili vibrata pampino, 163.1
tanta fecunditate, ut multitudinem ovorum occisi non reci-
piant cavo capitis quo praegnantes tulere; excludunt L die,
e quibus multa propter numerum intercidunt. locustae et 164.1
reliqua tenuioris crustae ponunt ova sup<t>er <ips>a atque ita
incubant. polypus femina modo in ovis sedet, modo caver-
nam cancellato bra<c>chiorum inplexu claudit. s<a>epia in ter-
reno parit inter harundines aut sicubi enata alga, excludit 5
quinto decimo die. lolligines in alto conserta ova edunt ut
s<a>epiae. purpurae, murices eiusdemque generis vere pariunt.
echini ova pleniluniis habent hieme; et cocleae hiberno
tempore nascuntur.