Diversa in hac et supradicta alite quaedam. corvi ante 10.32.1
solstitium generant; <i>idem aegrescunt sexagenis diebus, siti
maxime, ante quam fici coquantur autumno. cornix ab eo
tempore corripitur morbo.
  Corvi pariunt, cum plurimum, quinos. ore eos parere 5
aut coire vulgus arbitratur ideoque gravidas, si ederint cor-
vinum ovum, per os partum reddere atque in totum diffi-
culter parere, si tecto inferantur. Aristoteles negat:
non Hercule magis quam in Aegypto ibim, sed illam exo-
sculationem, quae saepe cernitur, qualem in columbis esse. 10
corvi in auspiciis soli videntur intellectum habere significa- 33.1
tionum suarum. nam cum Medi hospites occisi sunt, omnes
e Peloponneso et Attica regione volaverunt. pessima eorum
significatio, cum gluttiunt vocem velut strangulati.